|
42. Verba Epistolae: Sed quoniam
prudentiam tuam, inquit, exsecutoris officium non decebat, quaeso,
paucis adverte. Alia est, ut reor, solida veritas, alia effigies
veritatis: quoniam veritas robore suo firmata constat; idolum sive
simulacrum est quod in injuriam verisimile fecerit humana praesumptio:
nunquam tamen potest praejudicare veritati fallacia. Simulacrorum
cultores dico, qui non tenent veritatem: sub alieno vocabulo gentilem
existimo, qui facit sibi quod colat. Unde publicum apertumque est,
quod minis, sive terrore et persecutionibus, crebris Gabinum
similesque de naturae libertate sublatos, ipsi sibi quos venerarentur
perfidos fabricasse noscuntur, ad quorum cultum coguntur inviti. Ad
haec responsio: Adhuc addis furori vestro verba blasphemiae, et audes
dicere Ecclesiam catholicam humanum esse figmentum, cui dicit Deus:
Ego enim sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei. Et ut sciamus
ipsam eam Catholicam universo terrarum orbe diffusam, sequitur et
adjungit: Et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae
vocabitur (Isai. LIV, 5). Hoc evidentissimum Dei opus,
humanum dicitis esse figmentum: nec vos respicitis, quod ab ista
Ecclesia quam se promisit Deus in universa terra esse facturum, nullo
modo separaremini, nisi hominem sequeremini. Nos eum sequimur qui
dixit Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen.
XXII, 18). Eum sequimur qui dixit ipsi Ecclesiae suae, quod
modo commemoravi: Ego sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei;
et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur.
Propterea tenentes Ecclesiam, quae dilatatur et crescit per omnes
gentes et per universam terram, non utique figmentum sequimur humanum,
sed promissum factumque divinum. Vos quid sequimini, ut ab hujus
divinae promissionis et divini operis communione divisi, velitis esse
de parte Donati? Peccato Caeciliani perisse de orbe terrarum
promissiones Dei, et remansisse in parte Donati, homo vobis dixit,
an Deus? Si Deus, legite hoc nobis ex Lege, Prophetis,
Psalmis, apostolicis et evangelicis Litteris. Legite, si
potestis, quod in Collatione nostra minime potuistis. Si autem
homines ista dixerunt, de quibus dictum est, Firmaverunt sibi
sermonem malignum (Psal. LXIII, 6): ecce humanum figmentum,
ecce quod colitis, ecce cui servitis, ecce propter quod rebellatis,
insanitis, ardetis.
43. Gabinus vero et caeteri, qui hanc Ecclesiam cognoverunt,
elegerunt, tenuerunt, non humanum figmentum, sed divinum promissum
praedictum et impletum cum fidelibus habere cupientes, ulterius pro
humano figmento ipsas humanas molestias perpeti noluerunt. Qui enim
pro veritate et unitate Christi, non dico res suas, sed istam etiam
vitam suam, aliis duntaxat auferentibus atque interficientibus,
amiserit, vere fidem habet, vere spem habet, vere charitatem habet,
vere Deum habet. Quisquis autem pro parte Donati vel fimbriam
vestimenti perdiderit, cor non habet. Quid ergo mirum, si homines
sapientes, cum viderunt contra obduratae consuetudinis pertinacissimam
vetustatem proposita sibi esse damna et exsilia, consideraverunt utrum
pro parte Donati contra Ecclesiam catholicam, hoc est, pro figmento
humano contra opus divinum perpeti ista deberent: et se utique non
debere viderunt; atque istam quam vocatis persecutionem, cognoverunt
sibi esse correctionis occasionem, et fecerunt quod scriptum est, Da
sapienti occasionem, et sapientior erit (Prov. IX, 9)? Vides
itaque quam inaniter dixeris homini, qui ex praecepto piissimi
imperatoris sui vestram correctionem requirit, quod hujus prudentiam
exsecutoris officium non decebat. Quid enim magis religiosum
militantem decet, quam ut in ea causa in qua perpendit quibusnam vos
vultis esse deceptio , multis ipse fiat corrigendis salvatio?
|
|