|
44. Verba Epistolae: Ad docendum,
inquit, populum Israel omnipotens Deus Prophetis praeconium dedit,
non regibus imperavit. Salvator animarum Dominus Christus ad
insinuandam fidem, piscatores, non milites misit. Ad haec
responsio: Audite ergo Prophetas sanctos, et sanctos Piscatores:
et molestos non patiemini religiosissimos reges. Jam enim et superius
ostendi, ad curam pertinuisse regis, ut Ninivitae Deum placarent,
cujus iram Propheta annuntiaverat. Quamdiu ergo vos non tenetis
Ecclesiam, quam praenuntiaverunt , piscatores Apostoli
plantaverunt: tamdiu reges qui eam tenent, rectissime ad suam curam
judicant pertinere, ne vos adversus eam rebelletis impune. Nam Deus
et reges habuit inter Prophetas: David quippe sanctus, quod non
potestis ignorare, rex fuit. Audite itaque prophetantem regem, et
nullum religiosum regem formidabitis irascentem: audite, inquam,
Prophetam regem dicentem de Christo, Dominabitur a mari usque ad
mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI,
8); et non timebitis christianum regem succensentem vobis hanc
Ecclesiam blasphemantibus, quae sicut a rege prophetata est,
exhibetur usque ad terminos orbis terrae. Quia et rex
Nabuchodonosor, quamvis propheta non fuerit, eos tamen qui
blasphemarent Deum Sidrach, Misach et Abdenago, religiosa
severitate coercuit (Dan. III, 96).
|
|