|
45. Verba Epistolae: Mundanae,
inquit, militiae nunquam Deus exspectavit auxilium, qui solus potest
de vivis et mortuis judicare. Ad haec responsio: Non mundanae
militiae Deus exspectat auxilium, quando regibus largitur potius
beneficium, qui eis inspirat ut in regno suo curent fieri Domini sui
praeceptum. Quibus enim dictum est, Et nunc, reges, intelligite;
erudimini, qui judicatis terram: servite Domino in timore (Psal.
II, 10, 11); sentiunt suam potestatem ita Domino servire
debere, ut ea potestate plectantur, qui nolunt ejus voluntati
servire. Quod autem de militibus facis invidiam, si utique ista
cura, sicut jam docuimus, in Scripturis sanctis pertinere
demonstratur ad reges, per quos id acturi sunt adversus rebelles
Circumcelliones et insanos eorum sive participes sive principes, nisi
per subditos milites?
|
|