|
46. Verba Epistolae: Sed hoc non
sciunt, inquit, alienarum rerum incubatores, qui nec Deum audiunt
dicentem,
|
“Non concupiscas rem proximi tui”
|
|
(Exod. XX,
17): nec per Salomonem Spiritum sanctum dicentem,
|
“Tunc stabunt
justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui
abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili, et
mirabuntur in subitatione insperatae salutis; dicentes inter se,
poenitentiam habentes, et per angustiam spiritus gementes: Hi sunt
quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii.
Nos insensati vitam illorum existimabamus insaniam, et finem illorum
sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter
sanctos sors illorum est? Ergo erravimus a via veritatis; et
justitiae lumen non illuxit nobis: lassati sumus in iniquitatis et
perditionis via, et ambulavimus solitudines difficiles; viam autem
Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum
jactantia contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra”
|
|
(Sap.
V, 1-9). Haec igitur fides nos hortatur, ut libenter pro Deo
in ista persecutione moriamur. Ad haec responsio: Agnoscite scelus
vestrum, et nolite vobis usurpare nomen alienum. Scriptura dixit,
Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se
angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Non dixit,
Stabunt omnes qui mala passi sunt: sed, stabunt justi. Sicut et
Dominus cum dixisset, Beati qui persecutionem patiuntur, nisi
addidisset, propter justitiam (Matth. V, 10), non solos
significaret qui pro sua in Domino patientia coronantur, sed etiam
illos qui justis legibus puniuntur. Quapropter si ad vos putatis haec
justorum verba quae scripta sunt pertinere, prius an justi sitis
ostendite. Habetis enim res magnas, quas inter vestras justitias
ventiletis; divisionem Christi, rescissionem Sacramentorum
Christi, desertionem pacis Christi, bellum contra membra Christi,
criminationes in conjugem Christi, negationem promissorum Christi.
Hae sunt justitiae vestrae, propter quas videlicet stabitis in magna
constantia adversus eos qui vos angustiaverunt, et abstulerunt labores
vestros. Jam vero cum inter justitias vestras jactare coeperitis,
quod vos ipsos necatis; quis vobis justus aequabitur? Tunc enim
maxime apparebitis vindicandi. Sed videte de quibus: de his utique
qui vos occiderunt. Ergo ut vindicemini, puniemini, et stabitis
adversus vos ipsos? Maxime stabitis, qui caminis clausis vos in
crudeles angustias coarctatis, ut et qui voluerit subvenire, non
possit intrare, et qui voluerit evadere, non possit exire. Absit,
absit ut stent cum magna constantia, cum stabunt cum tam mala
conscientia. Nisi forte arbitramini propterea vobis Deum tunc posse
parcere pro sceleribus vestris, quia ipsi vobis modo non parcitis.
Unde etiam quaedam sanctimoniales vestrae gravidae per saxa se
miserunt, et dissilietibus uteris homicidiorum scelere et stuprorum
scelera prodiderunt; existimantes si hoc modo in se vindicassent,
nullo jam modo Deum vindicaturum: sicut et vos putatis, quae
sacrilegio schismatis et haeresis, vel depraedando, detruncando,
excaecando, occidendo, postremo etiam rebaptizando Catholicos, et
quaelibet alia potuerunt a vobis nefanda committi, isto modo posse,
quia vos occiditis, expiari. Sed erratis: hoc putavit et Judas.
An hoc etiam vultis addere documentum, quo certius noverimus majores
vestros potius fuisse traditores, quia mortem imitamini traditoris?
|
|