CAPUT XXXVII.

47. Ergo quod in Collatione contentiose negare voluistis, etiam hinc vera esse gesta firmatis. In quibus confessis traditoribus, qui tunc primae sedis episcopus in Numidia fuit, Secundus Tigisitanus ignovit, et quibus crimina traditionis manifesta atque confessa apud Cirtam praesentibus relaxavit, cum his apud Carthaginem tanquam traditores non convictos absentesque punivit: a quo crimine etiam Secundus ipse objiciente Purpurio Limatensi se purgare non potuit, quando ei dixit idem Purpurius, Tu quid egisti, quando tentus es a curatore et ordine, ut Scripturas dares? Quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti, aut jussisti dari quodcumque? Nam non te dimittebant passim. Hoc autem Secundus etiam in litteris suis ad Mensurium datis, quas vos ipsi protulistis atque recitastis, sine ambiguitate confessus est, quod non tradiderit, sed quod ad eum pervenerint a curatore et ordine missi persecutores, quos ei Purpurius Limatensis objecit, ut Scripturas traderet: quas cum ab illo peterent, se respondisse, Christianus sum et episcopus, non traditor, eique nihil omnino tradere voluisse. Quod ei vultis ut credamus, cum et vos ipsi quam sit incredibile videatis, fervente illa persecutione detentum episcopum sive conventum ut Scripturas dominicas traderet, nullis traditis fuisse dimissum. Nempe contendebatis non potuisse episcopos ad ordinandum episcopum ad civitatem Cirtensem persecutionis tempore convenire. Quomodo ergo persecutio illa fervebat, si potuit episcopus propter Scripturas tradendas teneri, nullisque traditis impune dimitti? Et tamen clamabatis, immanitatem persecutionis illius temporis describentes, nec duodecim episcopos ad ordinandum episcopum potuisse in concilium congregari, qui gesta illa conficerent, ubi crimina traditionis invicem donaverunt, proque pace Ecclesiae judicanda Domino reliquerunt: cum vos hoc tempore talem persecutionem vos perpeti dixistis, qualis nunquam fuit, id est, ut loca vobis desint, quo confugere, atque ubi latere possitis; cum concilia faciatis, episcopos ordinetis, etiam in eorum locum, qui suis ignibus perierunt, iterum tales, qui suis ignibus perire parati sunt. In concilium autem tantae, ut putatis atque jactatis, persecutionis tempore, amplius etiam quam triginta convenire potuistis, ubi et Petilianus fuit, qui persecutionis tempore nec duodecim convenire potuisse clamabat.

48. Porro in ipso concilio statuistis, ut qui nobis inviti communicaverunt, episcoporum, vel presbyterorum, tantum si sacrificium non obtulerint, aut in populo non tractaverint, ad veniam pertineant, et in suis honoribus recipiantur: ac si totas calumniarum vestrarum vires, etiam ipsi hoc decreto vestro penitus amputastis. Ubi est enim quod vestro vaniloquio etiam eos qui non fuerunt, dicitis per communionem nostram fieri traditores, quia scilicet sicut calumniamini, illi nos inquinaverunt, qui urgentibus tunc impiis potestatibus libros ecclesiasticos tradiderunt? Cur ergo nunc a crimine absolvitis, quos nobis communicasse cognoveritis invitos, si sacrificium non obtulerint, neque sermonem in populo fecerint; quasi illi tunc primi traditores sub terrore et horrore immanium suppliciorum, qualia modo vobis omnino nullus ingessit, codices sanctos non inviti tradiderint, aut sacrificium illic obtulerint, aut in populo sermonem fecerint? Videtis ergo quod sicut vos istis, quos vanissime criminamini communione nostra fieri traditores, si quid inviti fecerint, potuistis ignoscere; ita etiam majores vestri in necessitate multo arctiore tradentibus traditoribus veris , in eadem regula ignoscere potuerunt. Sed ut damnarent alios absentes et inauditos, inimicorum Caeciliani factione compulsi sunt, facientes quod de talibus Apostolus dicit, In quo enim alium judicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis quae judicas (Rom. II, 1).

49. Quapropter, quoniam Donatistae semetipsos occidere semper amaverunt, et ipsi ab initio traditores fuerunt; quid mirum si traditoris mortem (Matth. XXVII, 5) etiam suos posteros amare docuerunt? Sed vitandae hujus similitudinis causa, vel nunquam, vel difficillime se laqueo necaverunt. Frustra omnino; nam ille Judam traditorem id facere compulit, qui et illum puerum, quem sanavit Dominus, in aquam et ignem saepe dejecit (Id. XVII, 14), et gregem porcorum in mare praecipitavit (Id. VIII, 32), et ipsi Domino praecipitium de pinna templi audaci praesumptione suggessit (Id. IV, 5, 6). Quamvis itaque diversis modis voluntariam vos praecipitetis in mortem, tamen ejusdem diaboli instinctu vos ipsos necando imitamini traditorem. Quod etsi vos non estis, eorum tamen qui fuerunt, et schisma fecerunt, in quo libenter estis, etiam hoc in vobis facere, quod in se traditor fecit, nefando magisterio didicistis. Ecce cum qua justitia stabitis adversus eos, qui vos angustiaverunt: ut si vestrae mortes vindicabuntur, nonnisi in vobis ipsis justissime vindicentur.

50. Qui sunt autem labores vestri, quos a vobis jactatis auferri? Anne injustum est, ut ecclesiae quae fuerunt vestrae, cum in pacem catholicam transeunt, cum suis rebus transeant? Illis enim ad nos transeuntibus, si res earum vultis tenere, vos procul dubio res alienas vultis auferre. Mater autem Catholica vobis dicit, quod quibusdam beatus Apostolus, dixit, Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos (II Cor. XII, 14). Verumtamen quomodo vobis non estis ipsi contrarii, quando utrumque nobis objicitis, et quod res vestras possidere cupiamus, et quod violenter vos nobiscum esse cogamus? Haec duo quam sint inter se contraria, non videtis. Si enim ad communionem nostram vos invitos quaerimus et tenemus, quomodo res vestras desideramus, quas utique vobis communicantibus habere non possumus. Si autem illas cupimus obtinere, quomodo vos quaerimus, ut eas vobis communicantibus amittamus? Sed confitemur vobis, cupiditas nostra charitas vocatur: haec vos quaerit in nobis; haec vos invenire, corrigere, atque in unitatem Christi sociare desiderat, ne vestris caminis vos ardere timeamus. Hujus igne fervemus, haec nos accendit, ut non solum non concupiscamus res vestras, sed nobiscum optemus possideatis et nostras. Agnoscite, et venite, et perire nolite; aut si ultro venire erubescitis, servimus infirmitati, ne quid pereat charitati. Ecce volumus vos tenere, quid festinatis ardere? Ad vitam tenemus, ad salutem tenemus, ad Christi unitatem, veritatem, suavitatem tenemus: et ad coenam tanti patrisfamilias, si sponte non vultis, intrare compellimus.