CAPUT XXXVIII.

51. De justitia certamen est, non de pecunia. Cavete ergo ne forte dum putatis ad vos pertinere quod scriptum est, Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et abstulerunt labores eorum; non hoc vobis contingat de laboribus vestris, sed potius illud quod alibi scriptum est, Labores impiorum justi edent (Sap. X, 19). Neque enim stabunt contra vos Maximianistae, quorum quando potuistis, basilicas abstulistis: aut stabunt contra vos Pagani quorum certe ubi potuistis, templa evertistis et basilicas construxistis ; quod et nos fecimus: aut stabunt adversus vos symphoniaci daemoniorum, quorum tibias et scabella fregistis; quod et nos fecimus. Sic nec vos stabitis adversus nos. In talibus quippe omnibus factis, non rapina concupiscitur, sed error evertitur. Sicut ergo non stabunt Chananaei adversus Israelitas, quamvis Israelitae abstulerunt labores eorum; sed stabit Naboth adversus Achab, quia delictum factum est, non praeceptum, ut labores justi auferret injustus (III Reg. XXI): sic haeretici non stabunt adversus Catholicos, cum in rebus haereticorum christiani imperii jussa complentur; nec res eorum a Catholicis auferuntur, sed potius inquiruntur, eisque multa quantum fieri potest, correctis reddenda servantur: sed stabunt Catholici, non solum adversus Gentiles, a quibus martyres veri exspoliati sunt; verum etiam adversus Circumcelliones Donatistarum, quia et ipsi abstulerunt labores eorum. Verum de his pecuniariis laboribus facilior causa est. Ecce quotidie, si quis ad nos transitum facit (cum etiam illi quorum erant, ad pacem catholicam transeunt ), reddimus pecuniam, vestem, fructus, vasa, rura, tecta vestrorum: vos quomodo nobis reddituri estis membra nostrorum?

52. Nempe aliquando expergiscimini, et cernite nec vos esse de quibus dicatur, nec nos a quibus dicatur, Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum; cum potius vos habeamus in fletum. Nec vos computamini inter filios Dei, nisi recedentes a parte Donati hanc tenueritis Ecclesiam, quam sicut praedixit, exhibet Filius Dei. Nec inter sanctos est sors vestra, sed inter haereticos. Nam quod alios de vobis dicturos putatis, Nos insensati vitam illorum existimabamus insaniam; miror quod tam insensati estis, ut ipsi vobis modo talia non dicatis . Sanctis quidem veris ac fidelibus immundi et infideles tunc ista dicturi sunt, eis utique quos nunc existimant insanire, quia luxuriis quas vident frui nolunt, dum quod non vident credunt. Sed vos si non vitam vestram, certe istam quam vobis vultis facere, mortem vestram, si non existimatis insaniam, desperatius insanitis. Verba vero illa, Ergo erravimus a via veritatis, etc., non erunt quidem tantum vestra, sed maxime et vestra. Erratis enim, quod manifestum est, a via veritatis, et justitiae lumen non lucet vobis, lassamini in iniquitatis via et perditionis, et ambulatis solitudines difficiles; viam vero Domini ignoratis. Quae autem sequuntur, Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra (Sap. V, 1-9): nescio utrum quisquam inter caeteros diceret aptius et convenientius, quam tuus decessor Optatus. Nolite ergo putare vos quales non estis, et perire quales estis : quoniam non vos haec fides, sed vester malus error hortatur, ut non libenter pro Deo, sicut dicis, in ista persecutione moriamini, sed nequiter pro Donato factis vestris persecutionem patiamini.