|
53. Verba Epistolae: Et alia manu:
Opio te, inquit, incolumen veritate perspecta animum lenire, et ab
innocentum exitibus temperare. Ad haec responsio: Vos potius
veritate perspecta lenite animum vestrum, ne sic saeviat, ut nec vobis
parcat. Nam quid isto, cui haec scripsisti, facile potest lenius
inveniri, qui vos et invitavit ad vitam, et si eam nobiscum agere
nolletis, relaxavit ad fugam? Vos in vos estis asperi, vos immites
, vos sine ulla humanitatis consideratione crudeles, qui hoc in vobis
facitis, quod in suis inimicis facere consueverunt errorum dilectores,
et hominum persecutores, ut sit quod amarissime doleant errorum
persecutores et hominum dilectores. Quid autem optas ut ab innocentum
exitibus temperetur? Vos quidem innocentes non estis: tamen ille
vobis dedit exitum, sed ipsi vobis dare vultis exitium. Puto enim,
quod verbi ignorantia te fefellit, ut volens intelligi exitia, exitus
diceres. Cum ergo hortaris optando, ut se ab innocentium exitiis
imperialium legum temperaret exsecutor, id agis ut deceptoribus
parcat, et innocentes decipi impune permittat. Quid ergo aliud, nisi
ut ille cui te bene arbitraris optare, nec Deo, nec imperatori suo
servet fidem: quia scilicet per justitiam non veram, sed vestram, ad
imperatorum curam pertinere causae hujusmodi non deberent, ut
calumniosa divisio sanaretur, deberent autem, ut quando facta est
firmaretur? Si doctrina ista, quam non de Scripturis sanctis, sed
nescio unde didicistis, justa vobis videtur, ut haec ad imperialem non
pertineat potestatem: tunc majoribus vestris venisset in mentem,
quando Caeciliani causam ad imperatoris judicium Constantini accusando
miserunt. Nunc vero quia leones Danielem propter innocentiam non
laeserunt (Dan. VI, 22), vultis ut illis parcat, qui eum
calumniando leonibus objecerunt? Sed non ut homo judicat Deus, in
cujus manu cor regis est, et quo voluerit inclinat illud (Prov.
XXI, 1). Cor autem regis cum est infidele, aut exercentur, aut
probantur boni: cum vero est fidele, aut corriguntur, aut plectuntur
mali. Horum duorum quid in vestra causa sit, satis jam diximus,
satisque litteris tuis nullius loci praetermissione respondimus: quod
utinam et tibi, tamen aliquibus ex vobis profuturum esse Deo miserante
confidimus.
54. Ad haec autem si respondere aliquid praeparas, lege etiam illa
quae cum Emerito acta sunt, quibus ille respondere non potuit, ne
forte tu possis, sicut jam superius ut experireris admonui (Supra,
n. 41). De causa etiam Maximianistarum cum illo egimus, de qua a
nobis in Collatione toties vobis objecta nihil respondistis, quoniam
de re manifestissima et recentissima nihil quod responderitis invenire
potuistis, quomodo Maximianus quem multo graviore quam Caecilianum
sententia percussistis, ita ut diceretis eum Dathae, Chore, et
Abiron ministrum (In sententia Concilii Bagaiensis), quos pro
scelere schismatis vivos terra deglutivit (Num. XVI), non
polluerit consortes schismatis sui, quibus ut ad vestram communionem
redirent, dilationem dedistis, non polluerit Afer Afros, vivus
vivos, notus notos, particeps socios; et Caecilianus polluerit
transmarinos, polluerit longe positos, polluerit ignotos, polluerit
nondum natos. Inveni, si potes, quid dicas, quomodo susceperitis
honorem Feliciani Mustitani, et Praetextati Assuritani, quos cum
Maximiano et aliis decem sine ulla dilatione damnastis, contra quos,
ut eos de basilicis pelleretis, apud duos, vel nisi fallor, apud tres
proconsules litigastis; et cum jam in locum Praetextati alium
ordinassetis, post tam longum tempus eos in suis honoribus recepistis.
Qua justitia, qua ratione, qua fronte in honore suo suscipitur
Maximianista damnatus, et damnatur orbis terrarum catholicus
inauditus? Qua justitia, qua ratione, qua fronte cavendum esse
dicitis, ne vos inquinet Caecilianus olim defunctus, vobisque prorsus
incognitus, vestris majoribus judicantibus semel damnatus, vestris
majoribus accusantibus ter absolutus; et cavendum non putastis, ne vos
inquinaret Felicianus, universalis concilii vestri ore damnatus, et
ab universis vobis, praecipue tui praedecessoris favore susceptus?
Qua justitia, qua ratione, qua fronte rescinditis Baptismum quem
dant Ecclesiae, quas laboribus suis Apostoli plantaverunt, cum
susceperitis Baptismum quem Felicianus et Praetextatus per tam longum
tempus, quando contra eos damnatos litigabatis, foris a vestra
Ecclesia tradiderunt? Si enim, ut soletis male intelligere, et
nobis objicere, sic est intelligendum quod scriptum est, Qui
baptizatur a mortuo quid proficit lavacro suo (Eccli. XXXIV,
30)? inter illos isti jacebant quando baptizabant, de quibus vestra
Bagaitana sententia tanto strepitu insonuit, Aegyptiorum admodum
exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora: quibus in ipsa morte
major est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam
inveniunt sepulturam. Quid ad haec dicturi estis? Ecce mortui
baptizant eos quos suscipitis, nec morimini; et nobis tanquam mortuis
calumniamini, ut catholicae unitati communicare nolentes vestris
ignibus vere moriamini. Responde ad ista: vacat tibi cogitare quid
dicas. Saltem in hoc aliquod tibi beneficium conferamus, ut dum
cogitas quomodo respondeas, minime cogites quomodo ardeas. Sed
nolumus ut inopia respondendi lassum illud et quassum, quod dicere
consuevistis, adhuc tibi existimes esse dicendum, Si tales sumus,
quare nos quaeritis? Respondemus enim: Magis vos catholica Ecclesia
debet quaerere, quia peristis, si vos Maximianistas perditi perditos
inquisistis. De corde enim vestro nobis dicitis, Quare quaeritis tot
tantorumque reos criminum? Sed de libro Dei vobis respondemus, quia
charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8).
|
|