CAPUT V.

6. Verba Epistolae: Si vero innocentes nos putas, inquit, quod etiam ipse dixisti, persecutores in fide Christi constituti sustinere gaudemus. Ad haec responsio: Consideravi litteras Tribuni ad te datas, et nusquam in eis legi quod te dixerit innocentem; sed ab aliis audisse, vel cognovisse prudentem. Sic autem in Scripturis sanctis, non solum boni, verum etiam mali vocari solent. Nam hoc ibi nomen etiam serpens hominis deceptor accepit. Quod enim quidam interpretati sunt, sapientissimum omnium bestiarum (Gen. III, 1); prudentissimum potius graeci codices habent ; unde in latinam linguam scriptura illa translata est. Sed si eos putandum est innocentes a Tribuno esse dictos, quos a te ad exitium teneri dixit invitos; quid mirum si et illic fieri credidit, quod in aliis locis factum esse cognovit? Non est ergo unde gaudeas te pati persecutionem, cum invenire non possis quomodo te asseras innocentem. Absit autem ut ista persecutio dicenda sit hominum, cum sit potius pro hominibus liberandis persecutio vitiorum, qualem facit aegris etiam diligentia medicorum. Quamvis etsi essetis innocentes, hinc efficeremini nocentes, quia occidere cupitis innocentes. Qui enim se innocentes conantur asserere, et tamen vitae suae nolunt parcere, quid aliud quam innocentes convincuntur occidere?