|
7. Verba Epistolae: In hac autem ecclesia,
inquit, in qua nomen Dei et Christi ejus, ut etiam ipse dixisti, in
veritate semper est frequentatum, nos aut vivi quamdiu Deo placuerit
permanemus, aut ut dignum est Dei familia, intra dominica castra
vitae exitum terminamus: sub ea scilicet conditione, quia si vis
fuerit operata, tunc id poterit evenire. Nemo enim tam demens est,
ut nullo impellente festinet ad mortem. Ad haec responsio: Neque hoc
in Tribuni litteris legitur, a te invocatum in veritate nomen Dei,
quamvis dixerit invocatum. Quanquam etiamsi dixisset, posset hoc
intelligi, non ad vestram gloriam, sed ad poenam. Nam et de gentibus
impiis Apostolus dixit, Qui veritatem in iniquitate detinent (Rom.
I, 18): ut et vos facitis, qui veritatem Baptismi divini in
iniquitate detinetis erroris humani. Unde nos cum vestram corrigimus
iniquitatem, non utique debemus illius Sacramenti rescindere
veritatem. Profiteris sane, innocens homo, aliis quidem verbis, cum
ecclesia te ac tuos interituros. Cum enim dicis, in ecclesia, quid
aliud vis intelligi, nisi cum ecclesia; quando quidem id agere ignibus
praeparas? Haec est innocentia partis Donati, ut hoc faciatis
adjunctis mortibus vestris, quod etiam apud Carthaginem in invidiam
nostram de basilicis quae vestrae fuerunt, sicut potuistis, et cum
quibus potuistis, fecisse asseveramini sine mortibus vestris. Quis
enim vos non credat zelando, fecisse quod facere etiam moriendo
disponitis? Si autem illud vos non fecistis, hoc certe furiosius est
quod vos facere praeparatis. Sed dixisti, si vis fuerit operata: et
adjunxisti, Nemo est enim tam demens, qui nullo impellente festinet
ad mortem. Quanto est ergo dementior, qui cum impellatur ad vitam,
festinet ad mortem?
|
|