CAPUT VII.

8. Verba Epistolae: Eos autem qui nobiscum sunt, inquit, testem Deum facio, ejusque omnia Sacramenta, quod exhortatus sum, et impensissime persuasi, ut qui haberet voluntatem egredi, securus publice fateretur: nec nos enim invitos retinere possumus, qui didicimus ad Dei fidem nullum esse cogendum. Ad haec responsio: Cur autem non te etiam, si non invitorum retentorem, tamen ad bonum opus exhortatorem apertissime profiteris, si quod facturus es bonum est? An forte quam malum sit et ipse intelligis, atque id facturum te magis ut terreas, quam ut impleas comminaris, aut mentiendo infidelis, aut verum dicendo crudelis?