LIBER SECUNDUS

Gaudentii contra superiorem librum responsio diluitur


CAPUT PRIMUM.

1. Accepi, Gaudenti, responsionem tuam: si tamen responsio ista dicenda est, quam mihi propterea referre voluisti, ne si tacuisses, diceremus te esse convictum. Sed non hoc est respondere, quod est non tacere. Nam si hoc est, respondisti plane: sed ideo, ut etiam hi qui de te aliquid possent sperare, noverint te non invenisse quid respondere deberes, et tamen respondisse ne taceres. Itaque cum caveres ne victus dicereris, fecisti ut ostendereris. Ad quod ostendendum tua ipsa scripta sufficiunt, si ab intelligentibus legantur, et meis diligenti examine comparentur. Ut autem scriptis aliis hoc doceam, quo etiam ingeniis tardioribus satisfiat, aliquanto prolixior disputatio necessaria est: quam quidem aggrediar, si opus fuerit Dominusque voluerit.