CAPUT X.

11. Nec vobis blandiamini, quod Baptismum non rescindimus vestrum. Non est hoc vestrum, sed catholicae Ecclesiae quam tenemus, unde illum quando discessistis, non quidem ad salutem, sed ad perniciem vestram vobiscum tulistis. Nam vasa dominica, etiam apud alienigenas, sancta permanserant. Unde rex qui eis contumeliose uti ausus est, Deo irascente punitus est (Dan. V). Et arca testamenti ab hostibus capta nequaquam virtutem suae sanctificationis amisit (I Reg. IV-VI). Si ergo illa sancta, quae si tunc apud alienos fuerunt, ut apud suos esse desisterent, vim tamen sanctitatis nullo modo perdere potuerunt; quanto magis eam christiana Sacramenta non perdunt, quando ita ut apud nos etiam maneant, ad haereticos transeunt? Hoc est quod dixi ad te scribens (Supra, lib. 1, n. 7), quod etiam in Collatione vobis diximus, idque potius eludendum putastis , quia dissolvere nequivistis: quoniam sicut Apostolus ait de quibusdam, Veritatem in iniquitate detinent (Rom. I, 18), ita et vos veritatem Baptismi divini in iniquitate detinetis erroris humani. Quam veritatem non vestram, propter iniquitatem vestram rescindere utique non debemus. Et quia ipse Apostolus de idololatris gentibus dixisse intelligitur, Qui veritatem in iniquitate detinent: tu mihi quasi respondens flagitasti ut probarem, quid de Gentilium sacrilegio Apostolus non rescindat, quid de eorum profano ritu non damnet. Quasi posset quod sacrilegum est et profanum non rescindere atque damnare, sicut nos schisma vestrum et haeresim vestram. Sententias tamen quasdam veritatis, quas de incognito Deo quidam Gentilium philosophi tenent, non solum non destruxit Apostolus, sed etiam inde testimonium, cum opus esset, adhibuit. Loquens quippe Atheniensibus ait de Deo: In illo enim vivimus, et movemur, et sumus, sicut et quidam secundum vos dixerunt (Act. XVII, 28). Hanc illi veritatem sapientiae, quam beatus Paulus non solum non destruebat, verum etiam ad illos instruendos adhibebat, in iniquitate detinebant suae idololatriae, quam doctrina apostolica machinamentis apostolicis evertebat. Ita et nos, quae in Ecclesia catholica vera majores vestri acceperunt, vobisque tradiderunt, non rescindimus, sed agnoscimus: vestrum vero sacrilegium, aut in vestra conversione rescindimus, aut in vestra pertinacia detestamur.