|
12. Quanquam totam quaestionem, et totum
quod inter nos agitur, uno verbo Tribuni satis diligenter exposito,
omnino solvisti. Cum enim ego dixissem, Neque hoc in Tribuni
litteris legitur, a te in veritate invocatum nomen Dei; quia ipsum
prorsus verbum ibi non legeram : tu respondisti, Falleris, vel
potius fallis. Nam verba Tribuni sunt: Neve tantum opus domus
Domini, ubi a te saepius Dei et Christi ejus invocatum nomen est,
per religionem tuam ibidem constitutam, concrematum esse dicatur.
Intellige quia in veritate religio dicitur, in fallacia superstitio
nominatur. Quando ego id adverterem? quando ita ratiocinarer? quando
aliud ex alio sic probarem? Fateor, fugit hoc aciem quantulicumque
ingenii mei: et ideo crede mihi, falli me ibi potuisse, non, ut
dixisti, fallere voluisse in verbo. Itaque Tribunus tanquam homo
militaris erravit, ut ei quem scit vel credit haereticum, diceret,
per religionem tuam: cum haeresis non religio, sed superstitio;
religio autem non in falsitate, sed in veritate, propria locutione
dicatur. Proinde secundum hanc expositionem tuam, verus Dei cultus
religio, falsus autem superstitio nuncupatur. Audi ergo te ipsum,
obaudi tibi ipsi: et nos sequi minime recusabis. Scribens namque ad
eumdem Tribunum in primae epistolae tuae ipso exordio posuisti, atque
dixisti, Honorabili, ac nimium nobis, si sic volueris, desiderando
Dulcitio tribuno et notario, Gaudentius episcopus: et continuo
subjecisti, Religionis tuae scripta percepi. Quid igitur ad nos
venire adhuc dubitas? Ecce tribunus Dulcitius cum sit homo
communionis nostrae, tamen secundum testimonium tuum, non
superstitiosus, sed religiosus est: ac per hoc secundum expositionem
tuam, non falsum, sed verum Dei cultum tenet. Ipse ergo est in
Catholica potius quam tu: quoniam tu in hoc verbo usque adeo non
errasti, ut etiam exponeres, tantum religionem a superstitione
distare, quantum a falsitate veritas distat. Ille autem homo, ut jam
dixi, militaris, et in istis verborum proprietatibus minus eruditus,
quid esset religio nesciebat. Absit enim ut dicam, Te adulando
fallebat. Tu vero qui eos contra quos disputas, arguis ex propheta et
clamas, Vae his qui dicunt amarum dulce, et dulce amarum; qui dicunt
lucem tenebras, et tenebras lucem (Isai. V, 20)! si
superstitio est quam nobiscum tenet Dulcitius, cur eam religionem esse
dixisti? Si autem verum dixisti, cur haereticam tenendo
superstitionem, respuis catholicam religionem? Sequere igitur
testimonium tuum: maxime quia et ipsi vestri, cum cognoverint, non
tibi fortasse communicabunt; quoniam tribuno Dulcitio per hoc verbum
communicasti. Eia, frater Gaudenti, noli perdere occasionem, quam
tibi etiam per tuam linguam Dominus dedit. An forte ad hoc
irasceris, quod fratrem voco? Hoc enim nomen a nobis etiam in nostra
Collatione respuistis : ubi ostendistis nos esse, quibus Dominus
praecepit per prophetam, Dicite, Fratres nostri estis, eis qui vos
oderunt, et qui vos detestantur (Id. LXVI, 5, sec.
LXX); vos vero in numero eorum esse, qui istos quibus hoc Dominus
dicit, oderunt et detestantur. Negare certe non potes, te religionem
dixisse, in qua est tribunus Dulcitius. Propterea illam tibi
epistolam misit, utique ut te non occideres, et illi Ecclesiae, in
qua est ipse, communicares. Si ergo ipsius religio est, tua
superstitio est. Quamvis enim ambo vobis hoc invicem dixeritis:
eligis tamen ipsum potius falsum dixisse, quam te.
|
|