CAPUT XII.

13. Quamobrem secundum verissimum hoc tuum testimonium, et tuam verissimam expositionem, quoniam religio est quam Dulcitius tribunus tenet; profecto religio est, qua te ad nostram communionem praeceptum Imperatoris impellit. Unde fit consequens ut religio sit etiam, qua christianus imperator ad curam suam judicat pertinere, ne in res divinas impune peccetur: a quo tu non vis curari nisi ea quae terrena republica continentur. Unde et regem Ninivitarum, oblitus quid legeris, populo de agenda poenitentia non mandasse dixisti. Haec enim verba tua sunt ad me: Quid, inquis, miseros decipis? Jonae Deus praecepit, prophetam Dominus ad populum misit; nihil tale regi mandavit. Adverte ergo quid scriptum sit, et noli irasci tibi ipsi , qui vel divina scripta non recolis: vel tu potius miseros decipis. Surrexit Jonas, et abiit in Ninivem, sicut locutus est Dominus. Ninive autem civitas magna erat, quasi viae tridui. Et coepit Jonas ingredi civitatem, quasi unius diei iter, et praedicavit et ait: Adhuc triduum, et Ninive subvertetur. Et crediderunt viri Ninivitae Domino, et indixerunt jejunium, et saccos induerunt, a majore usque ad minorem. Cumque pervenisset sermo ad regem civitatis Ninive, surrexit de sede sua, et detraxit sibi vestimenta, et se circumdedit sacco, et consedit in cinere. Praedicaturque a rege et a potentibus, dicens: Homines et jumenta, et oves et boves, non gustent quidquam, nec pascantur, et aquam non bibant. Et induti sunt saccos homines, et jumenta proclamaverunt ad Dominum impense: et aversus est unusquisque a via nequitiae suae et iniquitatis quam in manibus habebat (Jonae III, 3-8). Audisne tandem regem curasse, quod ad regum curam tibi displiceat pertinere? Certe ut impense ageretur, quod minus quam oportuerat, agebatur. Ideo ergo Ninivitae non sunt exspoliationibus proscriptionibusque vel terrore militum ad poenitentiam imperio regis arctati, quia obedienter jussa fecerunt. Non itaque ostendimus populum ista perpessum, quia nec tu ostendis regem fuisse contemptum. Proinde cum regibus ea quae secundum Deum sunt religioso timore jubentibus quisque obtemperat, timore incipiens et ad dilectionem proficiens, a Domino accipit pacem: non sicut pacem dat saeculum; quoniam saeculum dat pacem propter temporalem utilitatem, Dominus autem propter aeternam salutem. Ergo quia ista religio est, in qua est tribunus Dulcitius (neque enim verba tua negaturus es); superstitio est pars Donati, unde te vult erui hujus religio: superstitio est, quod te quaeris occidere, quod valde prohibet hujus religio: superstitio est, quod erga ista curam Imperatoris reprehendis, quam suscepit exsequendam hujus religio.