CAPUT XIII.

14. Itaque quia verbo tuo causa finita est, obsecro per Deum religionis, Deum veritatis, ut etiam tuus error aliquando finiatur. Ipsa est, frater, Ecclesia Christi, quae hoc tempore, toto terrarum orbe crescendo dilatatur, continens et malos et bonos, ventilatione ultima separandos. Atque ut te ad extremum illius potius verbis alloquar, quem testem catholici nominis adhibere voluisti: Ipsa est quae Domini luce perfusa, per orbem totum radios suos porrigit: ipsa est quae ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit (Cyprianus, de Unitate Ecclesiae). Proinde et si videntur in illa esse zizania, non tamen impediri debet aut fides, aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus, ut cum frumentum coeperit dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit:

“In domo autem magna, non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam vero inhonorata”

(II Tim. II, 20). Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum vel argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere, Domino soli concessum est, cui et virga ferrea data est (Psal. II, 9). Esse non potest major Domino suo servus: nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicarit, ut se putet, aut ad aream ventilandam et purgandam, palam jam ferre posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit. Et dum sibi semper quidam plus quam mitis justitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt: et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt (Epist. ad Maximum). Beatissimi Cypriani sunt verba ista, non mea: ejus videlicet verba sunt, quem tu nobis lectissimum testem catholici nominis, in tuorum Scriptorum exordio posuisti, et per multa copiosissime commendasti; imo per ipsum (quoniam vera atque divina sunt verba) sunt Dei. Ecce quod audi, ecce quod cave, ut adjuvante misericordia Salvatoris, simul charitatem catholicam teneamus, simul pacem catholicam diligamus, simul cum ejus frumentis usquequaque crescamus, simul usque ad finem zizania toleremus, simul in horreo sine fine vivamus. Vides nempe sine ulla defensione Caeciliani, vel quorumlibet hominum quos accusandos putatis, Catholicam suo robore ac firmitate consistere. Quamvis et Caeciliani causam Collatio nostra purgaverit: et aliorum, de quibus calumniamini, aut dubia sit criminatio, aut injusta damnatio, Sed valde stultum est ut Ecclesiae causam, divinis testimoniis fultam atque munitam, in hominum causis ratione exorbitante ponamus: cum etiamsi illos malos manifestissime videremus, nec jam separare a Sacramentis Ecclesiae valeremus, non tamen impediri deberet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam et istos inter zizania esse in Ecclesia cerneremus, ipsi de Ecclesia recedere deberemus. Si respondere cogitas, noli causam relinquere, et in supervacaneis evagari. Ea quae dicta sunt, intuere: ad ea quae dicta sunt, non fallaciter eludendo, sed rationabiliter disputando responde. Nam illa prolixa responsione quid egeris, vel potius quam nihil egeris, si necessarium visum fuerit, Dominusque donaverit, opere alio diligentius demonstrabo.