CAPUT II.

2. Nunc interim, quoniam vos potius esse catholicos testimonio beati Cypriani affirmare conatus es: attende paululum quam Ecclesiam dixerit ille catholicam, cum ejus defenderet unitatem. Ecclesia, inquit, Domini luce perfusa, per totum orbem radios suos porrigit: unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius expandit: unum tamen caput est, et origo una, et una mater, fecunditatis successibus copiosa (Lib. de Simplicitate Praelatorum, seu de Unitate Ecclesiae). Quid igitur et vos ipsos fallitis, et alios fallere mendaciis impudentibus vultis? Si hujus martyris testimonio vestra est Ecclesia catholica, ostendite illam per orbem totum radios suos porrigere; ostendite illam per universam terram ramos suos copia ubertatis extendere. Hinc enim et graeco vocabulo Catholica nominatur. Quod enim graece OLON dicitur, latine totum vel universum interpretatur. Per totum ergo sive secundum totum est KAT OLON, unde Catholica nuncupatur. Si hoc nosti, quare te nosse dissimulas? Si autem ignoras, quare non prius quam loqueris, quod nescis, eos qui norunt, interrogas? Quod si displicet tibi, non graecam, sed aliquam linguam inveni, qua doceas KAT OLON, non per totum, sive secundum totum, vel secundum universum significare: et recede a testimonio Cypriani. Ille namque contra te loquitur: qui vides quid dicat. Per orbem totum dicit, et per universam terram porrigi, extendique Catholicam, graeco ejus nomini ac definitioni consentiens. Tu aliud tenere, sentire, dicere reperiris, et dum Cypriano teste inniteris, Cypriano teste mentiris.