CAPUT III.

3. Ab hac ergo vera germanaque Catholica, quae Domini luce perfusa, per orbem totum radios suos porrigit, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, quae causa vobis fuerit exeundi, cum interrogamini, nihil justum invenitis: prorsus ab hac Ecclesia exitum vestrum nulla purgatione probabilis excusationis abluitis. Quid enim dicitis, nisi, Necessitas compulit, ut justi relinqueremus injustos? Respondet vobis Scriptura divina: Filius malus ipse se justum dicit; exitum vero suum non abluit (Prov. XXIV, sec. LXX). Exitum, inquit, suum, utique illum de quo dicit apostolus Joannes, Ex nobis exierunt (I Joan. II, 19), omnino non abluit, non defendit, non excusat, non purgat. Ad justos enim non pertinet in Ecclesia catholica, nisi malos, quos corrigere vel damnare non possunt, patientissime tolerare; nec propter zizania, de dominico agro, nec propter paleam, de dominica area, nec propter vasa inhonorata, de dominica domo, nec propter pisces malos, de dominicis retibus ante tempus exire; ne frustra exitum suum conentur abluere. Has evangelicas sententias si volueris in alium sensum qualibet argumentatione convertere, eidem beato Cypriano, cujus testimonium adhibes, contradicis: sicut in nostra Collatione fecistis. Nam haec de ista quaestione supra dicti martyris verba sunt, in epistola quam scripsit ad Maximum et socios confessionis ejus. Etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus: ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit,

“In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea, et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam vero inhonorata”

(II Tim. II, 20). Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum vel argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere soli Domino concessum est, cui et virga ferrea data est (Psal. II, 9). Esse non potest major Domino suo servus: ne quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicarit: ut se putet, aut ad aream ventilandam et purgandam, palam ferre jam posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit: et dum sibi semper quidam plus quam mitis justitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt.