|
4. Nempe nunc saltem vides, adversus sanctum
Cyprianum vos in nostra Collatione clamasse, eique contentionibus
restitisse, quibus asserebatis agrum Christi, de quo ait, Ager est
hic mundus (Matth. XIII, 38), non esse Ecclesiam, sed
mundum praeter Ecclesiam, ut ea quae cernerentur, posset habere
zizania? Nam in Ecclesia dicebatis manifesta zizania esse non posse.
Quoties hinc testimonium Cypriani posuimus, et nec aperte illi
resistere ausi estis, nec tamen consentire voluistis? Nempe nunc
saltem expergisceris, audis, advertis, quia etsi videntur in
Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides, aut
charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi
de Ecclesia recedamus. Quare ergo vos ab unitate hujus Ecclesiae
nefario schismate disceditis, et haeretica praesumptione in eadem
discissione persistitis? Ecce tibi Cyprianus, consenti illi, aut
responde illi. Vides quemadmodum his verbis, quibus dicit esse in
Ecclesia cernique zizania, nec tamen ab illa propterea debere
discedere, delet omnes tuorum scriptorum calumnias? Quibus etiam in
tanta abrupta progressus es, et te more vestro praecipitasti , ut
diceres, etiam nescientes qui peccaverunt de universo mundo, peccatis
alienis potuisse perire Christianos; quia scilicet legitur in sanctis
Scripturis, unum de anathemate fuisse furatum, et pro isto peccato
alienum populum nescientem fuisse punitum (Josue VII): ignorans
illas mortalium corporum poenas, hoc est, moriturorum mortes, ad
utilem terrorem populo valuisse; non tamen eisdem mortuis ad aliquod
detrimentum futurae vitae, aliena peccata, praesertim quae
nescierunt, aliquid obfuisse. Itane ut hoc diceres, itane ut
peccatis alienis etiam incognitis, perire Deo quemquam, credere et
dicere auderes, nec saltem ipsos timuisti collegas tuos, qui te in
nostra Collatione reticente, et fortasse cum hoc jam sentires non
audente, tantis disceptationum lateribus pugnaverunt, pisces malos in
dominicis retibus a piscatoribus ignorari, ne videlicet perirent eorum
contagione, si scirent? Nonne tibi venit in mentem, de palea
dominicae areae; id est, Ecclesiae, usque ad tempus ventilationis in
una permixtione toleranda, disputantibus , cum Emeritus urgeretur,
negasse illum atque dixisse, Non legis aream (Collat. 3, cap.
262). Qui cum et a suis secretius admoneretur, et a nobis
apertius commemorantibus ex Evangelio, Dominum esse venturum ferentem
ventilabrum in manu sua, qui mundabit aream suam, et frumentum
recondet in horreo, paleam vero comburet igni inexstinguibili
(Matth. III, 12), continuo correxisse oblivionis errorem,
quo negaverat scriptum; nec tamen haereticam vel schismaticam
convertisse perversitatem, qua negabat malos a bonis debere pro unitate
Ecclesiae sustineri: continuoque dixisse, quod nomine paleae, mali
significarentur occulti, ut hic causae vestrae praecipua diligentia
servaretis, quod ignorati mali commaculare bonorum neminem possent.
Ecce partis vestrae patronus egregius perdidit, te adversante,
labores suos. Ille quippe ut custodiat bonorum salutem, prorsus in
Ecclesia malos permanentes a bonis perhibet ignorari, ne perdant eos
si fuerint cogniti et tolerati: tu autem etiam ignoratorum malorum
contagio bonos perire dixisti. Neque timuisti tam multos ab initio
vestros latentes flagitiosos, facinorosos atque impios, qui profecto
secundum tuam sententiam, te atque omnes tuos, vobis nescientibus
perdiderunt. Sed nunc quoque nullo pavore tremuisti, ne forte
quispiam vestrum te nesciente peccaret, et te dum ista loqueris
perderet. An forte dum cognitis tuis factis perisse te intelligis,
propter hoc alienis incognitis perire non metuis?
|
|