CAPUT V.

5. Quid tibi optem, nisi ut te nobis liceat invenire, ne libeat te perire? Quid enim spei remanebit, non solum nobis qui Domino Christo, Prophetis, Apostolis, sanctoque Cypriano consentimus, etiam cognitos malos, si eos nec corrigere possumus, nec punire, pro unitatis vinculo sustinendos; verum etiam vobis, quibus ante tempus messis, ventilationis, et littoris, placet a malis separatio corporalis: si opinio tua vera est, qua putas et suis peccatis quemque perire qui facit, et alienis qui utrum facta sint nescit? Si enim hoc ita est, profecto et majores vestri, qui se, sicut putatis, a cognitis malis separaverunt, de incognitis perierunt. Non solum autem tibi, qui cum dicis alienis criminibus perire hominem, sive illa scientem, sive nescientem, nullum procul dubio remanere pateris innocentem; sed etiam ipsi Emerito, qui longe tolerabilius sentiens, in communione Sacramentorum alienis peccatis tantummodo cognitis homines innectit, ab incognitis solvit, multo veriore venerabilis Cyprianus voce respondit, simul crescentia non perire frumenta, zizaniis non extra Ecclesiam, sed in Ecclesia constitutis, nec occultis atque incognitis, sed plane notis ac perspicuis. Puto enim quod non in carne, sed in ipsa mente caecatur, qui contendit latere quod cernitur. Cum autem monet beatissimus ille, ne propter zizania quae in ea sunt, ab Ecclesia recedatur; non monet propter illa quae occultantur, sed propter illa potius quae cernuntur. Ipsa enim sunt, quae possunt perturbare cernentes, nisi eos faciat sapientia patientes. Nam quomodo propter occulta nos non debere recedere disceremus, quae omnino esse nescimus? Etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania. Videntur, ait, non suspicatione creduntur. Et ne quisquam putaret ita dictum, videntur esse, tanquam non essent, sed esse viderentur; verbis consequentibus, quid dixerit, aperit: Non tamen impediri, inquit, debet, aut fides, aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Non ait, Suspicamur, putamus, credimus, opinamur; sed, cernimus. Ea quippe etiam illi non operta credebant, sed aperta cernebant, qui dixerunt patrifamilias, Vis, imus, et colligimus ea? de quibus dictum erat, Cum crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Quibus respondit, Non; ne forte, dum vultis colligere zizania, simul eradicetis et triticum; et, Sinite utraque crescere usque ad messem (Id. XIII, 26-30). Et tamen tu dicis (ubi quid aliud quam Domino contradicis?) sola per mundum crevisse zizania, et toto pene mundo diminuta perisse frumenta: cum ad aliquas gentes nondum Ecclesia crescendo pervenerit. Necesse est autem ut perveniat, et praedicetur Evangelium in universo mundo, et tunc veniat finis. Quod futurum esse, Dominus sine ulla ambiguitate praedixit.