CAPUT VI.

6. Vides Ecclesiam testimonio Cypriani, et a toto catholicam dictam, et non esse sine manifestis malis, propter quos tamen admonet non relinquendam. In ea sunt boni, per se ipsos multi: in comparatione autem zizaniorum vel paleae, profecto pauci. Non enim praeter illam, sed in ea agitur, quod ipse Dominus dicit, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Sed ibi est et populus ubique diffusus, cui dicitur, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. X, 22). Qui autem habeant fidem tanquam granum sinapis, qua montes etiam transferantur (Id. XVII, 19), rarissimi omnino sunt. De tali enim fide Dominus dicebat, Putas, veniet Filius hominis, et inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? non de apostasia totius orbis, sicut tu perversissime intelligis.