|
7. Porro de Baptismo, quem non putas esse
nisi in Ecclesia, et ideo nos arguis, quod ex haeresibus venientes,
si jam baptizati sunt, iterum non esse baptizandos censemus;
sufficit, quod respondere minime potuisti, quomodo damnatus baptizare
potuerit Felicianus, foris a vestra Ecclesia constitutus: quem
frustra ponere voluisti inter eos quibus dilationem dedistis. Lege
Bagaitanam vestri concilii sententiam, in qua scilicet post multa
acerbissima quae in illos dicta sunt, et longe graviora quam in
Caecilianum, quando eum majores vestri absentem innocentemque
damnarunt; ita subjecta est eorum manifesta et indubitata damnatio:
Famosi ergo criminis reos Victorianum Carcabianensem, Martianum
Sullectinum, Beianum Baianensem, Salvium Ausaphensem, Theodorum
Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elephantariensem,
Praetextatum Assuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium
Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui
funesto opere perditionis vas sordidum collecta foeculentia
glutinaverunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui
dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt; Dei
praesidentis arbitrio, universalis concilii ore veridico damnatos esse
cognoscite. Et deinde incipit caeteris dilatio prorogari his verbis:
Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui
a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt,
ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Jam de his quod dicendum
fuit, et in prioribus ad te datis litteris meis satis dictum est. Cui
loco te prorsus respondere non potuisse quisquis legerit et parumper
adverterit, dubitare non poterit.
|
|