|
8. Frustra itaque tibi videtur,
Agrippini et Cypriani concilia in hac quaestione esse sectanda: cum
vos ea neglexeritis, quando extra vestram communionem baptizatos a
damnatis, contra quos de basilicis excludendos litigabatis, sine ulla
repetitione Baptismatis suscepistis. De sententia vero Cypriani,
vel collegarum ejus, quibus tunc placuit, venientes ab haereticis
baptizare oportere, longum est ut pro merito disputem. Sed istam tu
mihi, si potes, brevem solve quaestionem. Quando rebaptizabat
Cyprianus ab haereticis venientes, Ecclesiae Carthaginensis
episcopus, tunc Ecclesiae Romanae Stephanus episcopus in eodem
Baptismo quem foris acceperant, suscipiebat haereticos; et ambo haec
diversa facientes, in unitate catholica permanebant. Dic mihi, utrum
illo tempore Ecclesia, quando secundum vos, omnium criminum reos sine
Baptismo recipiebat per Stephanum et ejus innumerabiles toto orbe
collegas, qui ejusdem sententiae participes erant, malorum contagione
perierat, an non perierat? Neque enim istos malos poteris dicere
occultos: quamvis tu asseras nocere ac mortificare et occultos.
Quisquis igitur homicida, vel etiam parricida, adulter, incestator,
idololatra, codicum denique sanctorum non timidus traditor, sed ut
traderentur crudelis tortor, et violentus extortor et jussu vel manu
extremus incensor, apud haereticos baptizatus, ad Stephanum et ejus
socios venit, secundum vos sine Baptismo exceptus est. Cernis igitur
omnia hominum crimina, si verum est quod de Baptismo sentitis, tunc
in Ecclesia sine Baptismo congregata? Responde utrum his criminibus
in eadem unitate maculatus fuerit Cyprianus, responde utrum Ecclesia
perierit, an non perierit. Elige quod putaveris. Si jam tunc
perierat, Donatum quae peperit? Si autem tot in eam sine Baptismo
aggregatis, perire non potuit, responde quaeso, ut ab ea se, tanquam
malorum communionem devitans, pars Donati separaret, quae dementia
persuasit.
9. Absit autem, ut quoniam beatissimus Cyprianus de Baptismo
aliter sensit, quam veritas et antea consuetudine et postea perspecta
diligentius ratione monstravit, propterea quisquam nostrum, qui hoc
quod ille non sapimus, ei se audeat anteponere. Caetera enim multa et
magna ejus merita, et animus praecipua charitate plenissimus, per quem
cum collegis diversa sentientibus pacatissimus mansit, et in unitate
Ecclesiae passio gloriosa, satis ostenderunt eum fuisse sarmentum in
Christi radice fructuosum, quod Pater etiam ab ista reprehensione
purgaret, ut fructum posset afferre majorem. Sic enim ait ipse
Jesus: Sarmentum quod in me dat fructum, purgat illud Pater meus,
ut majorem fructum afferat (Joan. XV, 2). Ostendens etiam in
ipsis fructuosis, agricolam qui est in coelis, aliquid invenire quod
purget. Quis enim nostrum Petro apostolo comparari potest, quamvis
nunquam gentes Judaizare coegerimus, quod ille faciebat, quando non
recte ingrediebatur ad veritatem Evangelii? unde a suo posteriore
apostolo Paulo, salubri admonitione correctus (Galat. II,
11-14), utilius posteris humilitatis praebuit exemplum, quam si
nihil in illo existeret corrigendum.
|
|