CAPUT IX.

10. In hac ergo Ecclesia constituti, quae malorum sive occultorum, sive etiam manifestorum, nec potuit, nec poterit perire contagio, nullas de quibuslibet hominibus calumnias formidamus. Si enim mali sunt, procul dubio eos aut ignorant boni, aut suis judiciis manifestatos ecclesiasticis legibus damnant: aut etiam si noverunt eos, et non apud se accusatos, neque convictos, damnare non possunt, pro Ecclesiae pace non solum irreprehensibiliter, verum etiam laudabiliter tolerant; nec se propter pisces malos ruptis dominicis retibus ante tempus littoris damnabiliter separant. Si enim hoc facere velint, exceptis divinarum Scripturarum innumerabilibus testimoniis, quibus ne faciant prohibentur, retinet eos certe quem testem adhibuisti, beatissimus Cyprianus, clamans atque contestans: Quia etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Non solum verbo, verum etiam exemplo suo nos admonens, qui collegas suos, fundos insidiosis fraudibus rapientes, usuris multiplicantibus fenus augentes, quorum avaritiam, non leve aliquod vitium, sed esse idololatriam, secundum Apostolum intellexit (Coloss. III, 5), pro unitatis vinculo pertulit tales (Serm. de Lapsis), nec eorum contagio factus est talis: discessit ab eis dissimilitudine morum, non divisione Sacramentorum: et immundum non tetigit; sed a factis eorum abhorrendo, non seorsum populos colligendo. Vos autem dum carnaliter sapitis, quod dictum est per Isaiam prophetam, Discedite, et exile de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis (Isai. LII, 11); et talia quae in Scripturis similiter dicta sunt: dum haec, inquam, non spiritualiter, sed carnaliter sapitis, tales omnino apparetis, quales eorum, ipso Propheta praedicante, dominantur dicentes, Nolite me tangere, quoniam mundus sum (Id. LXV, 5). Denique quando aliena peccata vos perverse devitanda esse censuistis, alia vestra fecistis, sacrilegum schisma populos dividendo, et sacrilegam haeresim contra Dei manifestata promissa et impleta de Ecclesia toto orbe diffusa nefario spiritu sentiendo. Nam si, ut putas et nos in verbo reprehendis, una eademque societas perditorum simul et schisma et haeresis esset, non dixisset beatus Cyprianus in hac ipsa epistola, unde hoc de zizaniis in Ecclesia constitutis posui testimonium, eis confessoribus quos gratulabatur a Novatianorum divisione fuisse liberatos: Dolebam vehementer et graviter angebar, quod eis communicare non possem, quos semel diligere coepissem, posteaquam vos de carcere prodeuntes schismaticus error excepit (Epist. ad Maximum). Noli ergo contra apertissimam veritatem, aut utrumque fallaciter declinare; aut unum horum tibi, quod tibi mitius videtur, eligere: cum et schismaticus sis sacrilega discessione, et haereticus sacrilego dogmate.