|
Iste quoque sermo sub Arianorum dominatu habitus est, eo tempore quo
haereticis illis disputantibus, et Catholicos, alios pollicitatione
ac praemio, alios vi potentiaque deducere a fide nitentibus obsistere
nullus audebat. Magnus tibi videris, ait concionator, cap. 7,
quia disputas nullo tecum altercante, nullo judice praesidente. Et
dum suffragatur tempus errori tuo, existimas te aliquid esse, cum
nihil sis: et seductus multos seducere concupiscis, aliquos pecunia,
aliquos potentia. Id confer cum superiore sermone, cap. 7, quo
etiam loco, nempe supra, col. 1115, lin. 11, Arianorum
Ecclesiam speluncam dictam, ut hic cap. 22, observabis. De
implenda professione renuntiationis baptizati admonentur capp. 3 et
4, non secus atque in subdititiis sermonibus de Symbolo ad
Catechumenos in tomo 6. Alia loca illis, vel superiori sermoni
similia praeterimus. Multa porro sunt delibata ex Augustino: illud
cap. 18, Numquid si magicis artibus fecit ut coleretur mortuus,
magus erat antequam natus? est libri 1 de Consensu Evangelistarum,
cap. 11. Item illud cap. 13, Quid est, In medio duum
animalium cognosceris, nisi aut in medio duorum Testamentorum, aut in
medio duorum latronum, aut in medio Moysi et Eliae cum eo in monte
sermocinantium? ductum est ex libri 18 de Civitate Dei capite
32. Inde etiam, cap. 23, translati huc Sibyllini versus. Cum
Gregorio in Evangel. homil. 33, id usurpat concionatur in
sermonis exordio, Cum potius expediat flere magis quam aliquid
dicere. Itemque alia quaedam cap. 17 habet cum ejusdem homil. 10
in Evang. convenientia. In cap. 15 dicit Virgilium poetam versu
illo,
|
Jam nova progenies coelo demittitur alto,
|
|
testimonium Christo perhibuisse: quod Augustinus in epistola 104
ad Nectarium, n. 11, longe verius appellat carmen adulatorium,
dictum viro nobili, scilicet Pollioni. Dictionis barbariem monstrat
Bernardus Vindingus in Critico Augustiniano, et nonnulla velut
inepta reprehendit, sed quae editionum erant vitia, correcta hic ex
Remigiano annorum octingentorum codice, in quo inscribitur Sermo
sancti Augustini de Symbolo; ex Vaticanis tribus, ex uno
Bellovacensi abbatiae S. Quintini, ex Corbeiensi, etc.
|
|