|
Christi nativitas. Hunc itaque Filium credimus Dei in susceptione
hominis minorem, in divinitate Patri aequalem, factum, sicut
Apostolus dicit, ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3).
Ex semine enim David virgo Maria, qua de Spiritu sancto
concipiente, et in cujus utero Verbum carne suscepta, nobis factus
est mediator homo totus et Deus (I Tim. II, 5), Verbum, et
anima, et caro unus Christus. Hoc quippe nobis etiam ordo hujus
sacramenti declarat, quod posteaquam credimus in Deum Patrem
omnipotentem, credimus et in Filium ejus Jesum Christum , de
Spiritu sancto natum ex virgine Maria. Et haec nativitas perturbat
omnem cogitationem humanam; quoniam virtus est eam operata divina.
Nam quando admittit ratio nostrae generationis, ut virgo concipiens,
virgo post partum permanens, Filius videatur, et integritas inviolata
servetur? Hoc non potest implere quilibet homo natus: ille autem
potuit, quia non erat solus homo, sed Deus et homo; qui propterea
voluit nasci homo, quia perierat omnis homo. Primum itaque miraculum
magnum hujus Mediatoris ac singulare fuit, quod sic natus est: ut
ille qui veniebat multos docere facere miracula, quae ipse per se et
per illos faciebat, haberet tamen aliquid proprium qui nihil
usurpaverat alienum. Solus enim de virgine natus est, quia solus sine
amplexu maris et feminae de Spiritu sancto conceptus est: solus sine
corruptione implevit uterum matris, quia solus pro nobis super coelos
ascendit, ut sederet ad dexteram Patris. Acceperunt ab illo
discipuli ut facerent multa et magna miracula, et fecerunt: nec tamen
quispiam praedicatur aut creditur de virgine natus, aut de Spiritu
sancto conceptus, nisi ille unus qui creator temporum inventus in
tempore est etiam ipse creatus, suscipiens quam integram formaverat
humanam naturam, ut per ipsam quodam modo redemptor nostram repararet
ruinam. Et hic Dei Filius, et hominis filius; Dei Filius in
corde Patris, hominis filius in utero matris: idem ipse unus
Christus, qui processit ex utero virginali tanquam sponsus de thalamo
suo (Psal. XVIII, 6). In quo utero spirituales nuptiae sunt
celebratae, Deusque conjunctus est carni, et caro cohaesit Deo, ut
esset unus Christus Deus et homo.
|
|