|
Crudelitas Herodis. Hinc ergo procedens velut sponsus de thalamo
suo, ad cujus nuptias commota universa exsultare visa est creatura.
Namque angelorum chorus ex his nuptiis pacem designat hominibus bonae
voluntatis: quia qui erat Dei Filius, factus est et hominis
Filius; suscipiens quod non erat, non amittens quod erat. His
nuptiis coeli novam stellam, novum atque splendidum lumen illo ipso
sponso in se operante producunt; ut lumen verum sedentibus in umbra
mortis nuntiarent natum, et veluti lingua sua laudarent hunc sponsum
procedentem, quem sciebant ad hoc suscepisse hominem mortalem, ut
faceret immortalem. Ad hunc sponsum Magi ab extremo terrae veniunt,
commoniti requirunt, vocati munera offerunt, infantem natum necdum
quidem videntes, sed stella indice regem adorare cupientes. Ex his
nuptiis regis nati turbatus Herodes, perturbati et Judaei regem
totius creaturae non intelligentes; quaerit Herodes quem audit regem
natum infantem perdere, ne illo crescente posset regnum amittere;
Judaei nolentes habere Dei Filium regem, ubi Christus nasceretur
Herodi produnt, atque de unius infantis nece utrorumque voluntas
astringitur. Postquam Herodes Judaeis narrantibus didicit, ubi
Christus occidendus posset inveniri, vocans ad se Magos, tempus ab
eis inquisivit stellae, missisque in Bethlehem ait: Ite, diligenter
inquirite de puero, ut et ego veniens adorem eum (Matth. II,
8). O labia dolosa! utquid in corde et corde loqueris mala? Aliud
enim habet tua lingua, aliud clamat conscientia. Te ipsum decipis
talia cogitando, erras, fallis et falleris. Frustra in malo vigilat
falsitas : non a te, sicut decet, inquiritur veritas. Ecce audiunt
te Magi, aliud quidem foris dicentem, sed nesciunt te intus aliud
cogitantem, et pergunt ita ut ad te amplius non revertantur. Ille
enim eos admonebat, qui insipientiam tuam deridens, hoc Magos facere
praecepit quod rex jusserat verus, non quod subdole persuaserat
falsus. Per aliam, inquit Evangelista, viam regressi sunt in
regionem suam (Ibid., 12). Verum cum a Magis te delusum
sensisses, Herodes, voluisti omnes infantes terrae illius perdere,
ut unum quem quaerebas posses occidere. Sed ille sponsus noster, qui
processit de thalamo suo, ut ex ore infantium et lactentium perficeret
laudem, sivit te implere voluntatem tuam, ut aetas quae lingua propria
Christum non poterat confiteri, testimonio mortis suae confiteretur,
et crudelitas immanis demonstraretur tua, et ad nuptias coelestis
sponsi infantium congregaretur turba. Dic, Herodes, si te Christus
ideo offendit, quia ejus Magis annuntiantibus audisti regnum; quid te
offenderunt bi qui tecum adversus Christum sentiebant principes
Judaeorum, quorum filios interficiens ipsos magis atrocissima poena in
suis filiis afflixisti? Nam Christum minime invenire potuisti. Sed
quid tecum diutius agam? Ipsos, ipsos conveniam Judaeos, qui dum
infantem Christum noluerunt agnoscere, filios suos cum illo compulsi
sunt amittere: quos quidem occidit mortique propinavit Herodes vester
amicus; sed his mortalitatem aeternamque vitam donavit Christus, quem
vestrum etiam nunc dicitis inimicum.
|
|