|
Contra Judaeos, ex Isaia et Jeremia. Vos, inquam, convenio, o
Judaei, qui usque in hodiernum diem negatis Filium Dei. Nonne vox
vestra illa est, quando eum videbatis miracula facientem, atque
tentantes dicebatis, Quousque animas nostras suspendis? Si tu es
Christus, dic nobis palam. Ille autem ad considerationem miraculorum
vos mittebat dicens, Opera quae ego facio, ipsa testimonium de me
perhibent (Joan. X, 24, 25): ut Christo testimonium
dicerent, non verba, sed facta. Vos autem non agnoscentes
Salvatorem, qui operabatur salutem in medio terrae vestrae (Psal.
LXXIII, 12), adjicientes in malo aistis, Tu de te ipso
testimonium dicis, testimonium tuum non est verum. Sed ad haec ille
quid vobis responderit, advertere noluistis. Nonne scriptum est,
inquit, in Lege vestra, quod duorum hominum verum sit testimonium
(Joan. VIII, 13, 17)? Praevaricatores Legis, intendite
Legem. Testimonium quaeritis de Christo: in Lege vestra scriptum
est, quod duorum hominum testimonium verum sit (Deut. XVII,
6; XIX, 15); procedant de Lege vestra, non tantum duo, sed
etiam plures testes Christi, et convincant auditores Legis, nec
factores. Dic, Isaia, testimonium Christo. Ecce, inquit, virgo
in utero concipiet et pariet filium, et vocabilis nomen ejus
Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII,
14). Accedat et alius testis: dic et tu, Jeremia, testimonium
Christo. Hic est, inquit, Deus noster, et non aestimabitur alius
absque illo, qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob
puero suo et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et
cum hominibus conversatus est (Baruch III, 36-38). Ecce
duo testes idonei ex Lege vestra, ex quorum testimonio non sunt
compuncta corda vestra.
|
|