|
Ex Daniele. Sed alii atque alii ex Lege Christi testes
introducantur, ut frontes durissimae inimicorum conterantur. Veniat
et ille Daniel sanctus, juvenis quidem aetate, senior vero scientia
ac mansuetudine, convincat omnes falsos testes: sicut convicit
seniores impudicos (Dan. XIII, 47), ita suo testimonio
Christi conterat inimicos. Dic, sancte Daniel, dic de Christo
quod nosti. Cum venerit, inquit, Sanctus sanctorum, cessabit
unctio (Id. IX, 24). Quare illo praesente cui insultantes
dicebatis. Tu de te ipse testimonium dicis, testimonium tuum non est
verum (Joan. VIII, 13), cessavit unctio vestra, nisi quia
ipse est qui venerat Sanctus sanctorum? Si, ut vos dicitis, nondum
venit, sed exspectatur ut veniat Sanctus sanctorum, demonstrate
unctionem: si autem, quod verum est, cessavit unctio vestra,
agnoscite venisse Sanctum sanctorum. Ipse est enim et lapis ille
abscissus de monte sine manibus concidentium, id est, Christus natus
de virgine sine manibus complectentium: qui tantum crevit, ut mons
magnus fieret, et impleret universam faciem terrae (Dan. II,
34, 35). De quo monte dicit propheta, Venite ascendamus in
montem Domini (Isai. II, 3). Et de quo David dicit, Mons
Dei, mons uber: utquid suspicamini montes incaseatos, montem in quo
placuit Deo habitare in ipso (Psal. LXVII, 16, 17)?
Cum enim ipse Dominus Christus discipulos suos interrogaret, quem
eum dicerent esse homines Filium hominis; responderunt: Alii
Eliam, alii Jeremiam, alii Joannem Baptistam, aut unum ex
Prophetis (Matth. XVI, 14). Et ille: Utquid suspicamini
montes incaseatos, montem in quo placuit Deo habitare in ipso? Hunc
agnovit Petrus dicens, Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid.,
17). Agnovit montem, et ascendit in montem: testimonium dixit
Veritati, et dilectus est a Veritate. Supra petram fundatus est
Petrus, ut mortem susciperet illum amando, quem ter negaverat
timendo.
|
|