|
Testimonia caetera ex Lege et Prophetis. Dic et tu, Moyses
legislator, dux populi Israel, testimonium Christo. Prophetam
vobis excitabit Deus de fratribus vestris. Omnis anima quae non
audierit prophetam illum, exterminabitur de populo suo (Deut.
XVIII, 15, 19). Prophetam autem dictum Christum, ipsum
audi in Evangelio Christum: Non est, inquit, propheta sine
honore, nisi in patria sua (Matth. XIII, 57). Accedat
etiam David sanctus, testis fidelis, ex cujus semine processit ille,
cui Lex et Prophetae testimonium dicunt; dicat et ipse de Christo
Adorabunt, inquit, eum omnes reges terrae; omnes gentes servient
illi (Psal. LXXI, 11). Cui servient? Dic, cui servient?
Vis audire cui? Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dextram meam,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX,
1). Et expressius atque nominatim: Quare, inquit, tumultuatae
sunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges
terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et
adversus Christum ejus (Psal. II, 1). Accedat et alius
testis, dic et tu Habacuc propheta testimonium Christo. Domine,
inquit, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua,
Deus, et expavi (Habacuc III, 2). Quae opera Dei iste
miratus expavit? Numquid fabricam mundi iste miratus expavit?
Absit: sed audi ad quid expavit. In medio, inquit, duum animalium
cognosceris. Opera tua Deus. Verbum caro factum est (Joan. I,
14). In medio duum animalium cognosceris. Quis, quousque
descendisti? Expavescere me fecisti: quia Verbum per quod facta sunt
omnia, in praesepio jacuisti. Agnovit bos possessorem suum, et
asinus praesepe domini sui (Isai. I, 3). In medio duum
animalium cognosceris. Quid est, In medio duum animalium
cognosceris; nisi aut in medio duorum Testamentorum, aut in medio
duorum latronum, aut in medio Moysi et Eliae cum eo in monte
sermocinatium? Ambulavit, inquit, Verbum, et exivit in campos
(Habacus III, 3). Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis. Hoc et Jeremias ait: Post haec in terris visus est, et cum
hominibus conversatus est (Baruch III, 38). Ecce quomodo
conveniunt sibi testes veritatis: ecce quomodo convincunt filios
falsitatis. Sufficiunt vobis ista, o Judaei, an adhuc ad vestram
confusionem ex Lege et ex gente vestra alios introducemus testes, ut
illi testimonium perhibeant, cui perdita mente insultantes dicebatis,
Tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum?
Quod si velim ex Lege et ex Prophetis omnia quae de Christo dicta
sunt colligere, facilius me tempus quam copia deserit.
|
|