|
Semeonis et Zachariae testimonium. Verumtamen senem illum ex gente
vestra natum, sed in errore vestro non relictum, Simeonem sanctum in
medium introducam: qui meruit decrepitus teneri in hac luce quousque
videret veram lucem. Quem quidem jam aetas compellebat ire: sed
exspectabat suscipere, quem sciebat venire. Cum iste senex admonitus
esset a sancto Spiritu, quod non ante moreretur quam videret Christum
Dei, natumque cognoscens, perrexit ad templum. Ubi vero eum portari
matris manibus vidit, et divinam infantiam pia senectus agnovit, tulit
infantem in manibus suis. Ille quidem Christum infantem ferebat, sed
senem Christus regebat. Regebat qui portabatur, ne ille ante
promissum a corpore solveretur. Quid tamen dixerit, quem confessus
fuerit, advertite inimici, non Christi, sed vestri. Benedicens
Deum exclamavit senex ille, et dixit: Nunc dimittis, Domine,
servum tuum secundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei
salutare tuum (Luc. II, 26-32). Illi etiam parentes
Joannis, Zacharias et Elisabeth, juvenes steriles, in senecta
fecundi, dicant etiam ipsi testimonium Christo. Dicant de Christo
quid sentiant, et testem idoneum Christo nutriant. Aiunt enim suo
parvulo nato, Tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim
ante faciem Domini parare vias ejus (Id. I, 17). Ipsique
matri et virgini Elisabeth ait: Unde mihi hoc, ut veniat mater
Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in
auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo (Ibid.,
43, 44). Intelligens enim Joannes matrem Domini sui venisse ad
suam matrem, inter ipsas angustias uteri adhuc positus, motu
salutavit, quem voce non poterat. Quid postea ipse Joannes
praecursor et amicus, humilis et fidelissimus servus, testis idoneus
effectus, tanto major in natis mulierum, quanto existimabatur esse
quod non erat? Christum enim eum esse Judaei credebant: sed ille non
se esse clamabat, dicens: Quem me suspicamini esse, non sum ego;
sed ecce venit post me, de cujus pedibus non sum ego dignus solvere
corrigiam calceamenti ejus (Marc. I, 7; Luc. III, 16;
Act. XIII, 25). O fidelis testis, et amice veri sponsi,
quantum te humiliavisses si ad corrigiam calceamenti ejus solvendam
dignum te esse dixisses? Sed dum ad hoc non te dignum dicis, Judaeis
falsis testibus contradicis. Et haec a te dicta sunt antequam
Christum videres: qui cum ad te ipse venit excelsus humilis implendae
dispensationis suae gratia ut a te baptizaretur qui nullum habebat
omnino peccatum, quid responderis, quem cognoveris, quale testimonium
protuleris, audiant inimici qui audire nolunt: Ecce, inquit, Agnus
Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29, 36). Et
adjecit: Tu ad me venis baptizari; ego a te debeo baptizari
(Matth. III, 14). Agnovit servus Dominum: agnovit peccati
originalis vinculis obligatus ab omni nexu peccati liberum: agnovit
praeco judicem, agnovit creatura Creatorem, agnovit paranymphus
sponsum. Nam et haec vox Joannis est: Qui habet sponsam, sponsus
est. Amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter
vocem sponsi (Joan. VII, 29).
|
|