|
Ex libris Ethnicorum. Sufficiunt vobis ista, o Judaei, sufficiunt
vobis tanti testes, testimonia ex Lege vestra, ex gente vestra? An
adhuc impudenti animo audebitis dicere, quod alterius gentis vel
nationis homines Christo deberent testimonium perhibere? Sed si hoc
dicitis, respondet quidem ille vobis, Non sum missus, nisi ad oves
quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Sed sicut vos
in Actibus Apostolorum increpat Paulus, Vobis primum oportuerat
annuntiari verbum Dei, sed quia repulistis illud, nec vos dignos
vitae aeternae judicastis, ecce, inquit, convertimur ad Gentes
(Act. XIII, 46): demonstremus etiam nos ex Gentibus
testimonium Christo fuisse prolatum; quoniam veritas non tacuit
clamando etiam per linguas inimicorum suorum. Nonne quando poeta ille
facundissimus inter sua carmina,
|
Jam nova progenies coelo demittitur alto,
|
|
|
Virgil. Eclog. 4, vers. 7
|
dicebat, Christo testimonium perhibebat? In dubium hoc veniat, nisi
alios ex Gentibus idoneos testes pluraque dicentes in medium
introducam. Illum regem qui vestram superbiam captivando perdomuit,
Nabuchodonosor, regem scilicet Babylonis non praetermittam. Dic,
Nabuchodonosor, quid in fornace, quo tres viros justos injuste
immiseras, vidisti; dic, dic quid tibi fuerit revelatum. Nonne,
inquit, tres viros misimus in fornacem ligatos? Et aiunt ei: Vere
rex. Ecce, inquit, ego video quatuor viros solutos deambulantes in
medio ignis, et corruptio nulla est in eis, et aspectus quarti similis
est Filio Dei (Dan. III, 91). O alienigena, unde tibi
hoc? Quis tibi annuntiavit Filium Dei? quae lex, quis propheta?
Nondum quidem mundo nascitur, et similitudo nascentis a te
cognoscitur. Unde tibi hoc? Quis tibi istud annuntiavit, nisi quia
sic te divinus ignis intus illuminavit, ut cum illic apud te captivi
tenerentur inimici Judaei, sic diceres testimonium Filio Dei?
|
|