|
Testimonia ex coelo, ex mari, ex terra, ex infernis. Credo jam
vos, o inimici Judaei tantis testibus ita obrutos confutatosque, ut
nihil ultra quaerere debeatis: qui ipsi veritati nimia insipientia vel
potius amentia, cum omnia nossetis quae de Christo essent dicta atque
conscripta, inverecunda fronte dicebatis, Tu de te ipso testimonium
dicis, testimonium tuum non est verum (Joan. VIII, 13).
Verumtamen ut divinae majestatis veritas lucescat, supra tot testium
praeclaras voces, suo Creatori universa creatura testimonium se
dixisse proclamet. Nonne coelum testimonium dixit, quando novum sidus
in nova hominis progenie, velut lingua et digito, quo potuit, natum
Deum hominem gentibus demonstravit? Nonne mare testimonium dixit,
quando oblitus quodam modo naturae suae liquidus humor, soliditate
suscepta, sui Domini portavit impressa vestigia: ut impleretur illud
quod dictum est, In mari est via tua et semitae tuae in aquis multis
(Psal. LXXVI, 20)? Quod elementum servum Christi supra se
ambulare cupientem, ut demonstraret quantum interesset inter creaturam
et Creatorem, labili unda Petrum absorbuisset, nisi Dominus rerum,
mergenti Petro manum porrexisset (Matth. XIV, 31). Nonne
terra testimonium dixit, quando ejus conspersa saliva, ex ea caeci
nati oculos inungens, lumen non videnti restituit (Joan: IX,
7): et fabrica quod minus habuit, ex limo terrae artifex reparavit,
qui totum hominem de terra ante formavit (Gen. II, 8)? Nonne
inferna Christo testimonium perhibuerunt, quando jure suo perdito,
Lazarum quem dissolvendum acceperant, integrum per quatriduum
reservarunt, ut incolumem redderent, cum vocem Domini sui jubentis
audirent (Joan. XI, 43)? Quid in ipsa ejus passione, nonne
contra vestram impudentiam ferocemque amentiam ipsam quodam modo
publicam lucem testem citabo? Sicut putabatis, homo tantum a vobis
interficiebatur Christus: quod et si tantum esset, vobis parcere
debuistis, ut manus vestras alienas redderetis a sanguine innocentis.
Quae caecitas infusa est cordibus vestris, ut nec illa vos tanta
deterreret medio die solis obscuritas, et inter ejus radios claros
amputata lux? Nox recondita in diem : imo nox usurpavit diem, nec
cursum sui ordinis natura servavit; sed obtenebratur coelum, luget
terra, velum templi conscinditur, petrae scinduntur, inferna
reserantur (Matth. XXVII, 45, 51, 52), omnis pene
creatura expavescit mortem Christi. Nec tamen in his tantis aperti
sunt oculi cordis vestri. O Judaei, daemones qui vestra corda
possederunt, dixerunt, Scimus qui sis; quid venisli ante tempus
perdere nos (Marc. I, 24)? et vos, Tu de te ipso testimonium
dicis, testimonium tuum non est verum (Joan. VIII, 13)!
|
|