|
Ex eventis. Sed non intelligentes actiones vestras, egistis causas
nostras. Denique nostrae saluti militavit vestra malitia: ille enim
qui ad hoc venerat ut pro nobis moreretur, insanas voces, Crucifige,
crucifige (Luc. XXIII, 21), clamantium ut homo non
expavit, quia ut Deus eas ante praevidit. Quantum laborastis, ut
discipulum Judam pecunia corrumperetis (Matth. XXVI, 15),
et a malo venditore mali emptores Christum non possidendum
compararetis, nundinas malas agentes animae vestrae, quando fundebatis
pretium salutis nostrae? Quantum laborastis, ut judicem a vestro
scelere manus lavantem, calumniis, Caesaris nomine opposito,
opprimeretis, ut id impleret quod fieri volebatis (Id. XXVII,
24)? Quantum laborastis, ut Christus occideretur, et latro
dimitteretur (Ibid., 20-26)? Quantum laborastis, ut
Christus contumelias pateretur, spinis coronaretur (Marc. XV,
17), in ligno suspenderetur, lancea perfoderetur (Joan. XIX,
34)? Quantum clamastis, quantum sudastis, quantum laborastis?
Sed omnis iste labor vester, fructus est noster. Denique a vobis
Christus occiditur, nobis resurgit: a vobis in ligno suspenditur,
clavisque confixus in cruce detinetur, et a ducibus nostris discipulis
suis in medio eorum clausis januis invenitur (Id. XX, 19).
Pecunia milites corrumpendo Christi resurrectionem opprimere voluistis
(Matth. XXVIII, 12, 13), et ecce ejus resurrectio toto
mundo jam celebratur, et quod dedistis, totum perdidistis. Implere
non potuistis quod voluistis: audite jam quod audire non vultis. Die
tertio a mortuis resurgens, assumptus in coelum, sedet ad dexteram
Patris (Marc. XVI, 19; Luc. XXIV, 51): dispersit
vos per universas terras, ut ubique prophetias de ejus nativitate,
passione, resurrectione, ascensione, quaecumque dicta sunt, vos
perferatis, atque lucernam Legis, tanquam lignea candelabra sensu
carentia, gentibus ministretis. Quod propterea factum esse
cognoscite, ne gentes haec omnia quae aguntur, dum praedicantur, a
nobis dicerent fuisse conficta. Hanc etiam ipsam vestram dispersionem
fuisse praedictam, David propheta declarat dicens: Ne occideris
eos, ne quando obliviscantur legis tuae, sed disperge eos in virtute
tua (Psal. LVIII, 12). Dispersio ergo haec vestra
testimonium perhibet Christo, cui dixistis, Tu de te ipso
testimonium dicis, testimonium tuum non est verum (Joan. VIII,
13): ut ex vestro testimonio inimicorum, alii inimici
confundantur, qui Christum magicis artibus fecisse dicunt quaecumque
fecit miracula. Nam et hoc quod mortuus colitur, magicae potentiae
deputandum esse contendunt. Proferte codices propheticos, o Judaei
Christi inimici, ut ex ipsis alii Pagani convincantur inimici.
Prophetas longe antequam nasceretur ante se praemisit, qui omnia quae
superius diximus, praedixerunt. Hinc jam judicate qui recta sapitis:
numquid si magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat
antequam natus ? Confundimini, corrigimini qui talia de Christo vel
sentitis, vel creditis, vel dicitis. Confundimini et vos, Judaei,
qui lucernam Legis in manibus habentes, aliis lumen praebetis, et vos
in eam intendere non curatis, sed exspectatis quidem et vos ut veniat
qui venturus est. Et veniet; sed non sicut vultis veniet: veniet
excelsus ille qui a vobis interfectus est, nullius criminis reus;
manifestus veniet Deus, et videbitis judicantem, quem contempsistis,
miracula facientem. Qualis erit tunc vestra conscientia, cum vobis
ille nullam jam exhibebit patientiam, quia vos invenit in anima
mortuos, qui venturus est judicare vivos et mortuos?
|
|