|
Christianae vigiliae. Inter pressuras atque angustias praesentis
temporis et nostrae officia servitutis cogimur, dilectissimi, non
tacere, cum potius expediat flere magis quam aliquid dicere:
verumtamen ne quid minus lucri areae dominicae accedens, dicatur
nobis, Serve nequam et piger, tu erogares pecuniam meam, et ego
veniens cum usuris exigerem eam (Matth. XXV, 26, 27): peto
Charitatem vestram, ut quae ipse paterfamilias per nos vobis
ministraverit, libenter accipere dignemini: Apostoli verba sunt,
Nox praecessit, dies autem appropinquavit: deponentes ergo opera
tenebrarum induite vos arma lucis (Rom. XIII, 12). Expulsa
itaque noctis caligine, effugatisque tenebris peccatorum, radius veri
luminis fulgeat in cordibus nostris. Exigit enim a nobis ratio hujus
tantae congregationis, et noctis transactae vobis reddere rationem, et
istius diei de tanto sacramento percepto veram sempiternamque
demonstrare salutem. Si enim opera transactae noctis consideremus ,
et quid egerimus, Domino donante, explicare valuerimus; inveniemus
nos in nocte, non opera noctis, sed diei peregisse. Neque enim
delectatione somni sopitos sensus nostros agnovimus, nec phantasmatibus
animas nostras illusas, nec ipsa corpora stramentorum calore depressa
in alto sopore requies inclinavit: sed vigilando, orando, psallendo,
contra adversarium diabolum dimicando, et magnam lucem infusam cordibus
nostris sensimus, et in nocte opera diei peregimus. Quid enim egimus
in hac nocte? Diabolum fugavimus, Christum introduximus. Quid
egimus in hac nocte? Captivatorem captivavimus. Quid egimus in hac
nocte? Tenebras diabolicas de cordibus vestris exclusivimus, lumen
verum hauriendum esse demonstravimus. Quid actum est in hac nocte?
Veniens vera fortitudo alligavit fortem, et vasa domus ejus diripuit
(Matth. XII). Quid actum est in hac nocte? Exstirpata est
superbia, introducta est humilitas. Quid actum est in hac nocte?
Princeps omnium vitiorum expulsus est, fons omnium bonorum susceptus
est. Videtis, dilectissimi, quae bona habeatis praeparata, et ex
quo onere, vel ex quibus sarcinis peccatorum relevamini ab isto qui vos
vocat ut suscipiatis jugum ejus lene, et sarcinam ejus levem (Id.
XI, 29): Deponentes itaque opera tenebrarum, induite vos arma
lucis. Quid sit hoc, ex verbis Symboli quod modo accepistis, vobis
expositum esse cognoscite. Quid est, Deponite opera tenebrarum;
nisi, Renuntiate diabolo, pompis, et angelis ejus? Et quid est,
Induite vos arma lucis; nisi, Credite in Deum Patrem
omnipotentem?
|
|