|
Contra Arianos. Credimus in Spiritum sanctum, quem nos credimus
Deum, aequalem Patri et Filio, manentem in Patre et Filio,
inseparabilem a Patre et Filio, regnantem cum Patre et Filio.
Trinitas una, et tertia in unitate persona Spiritus sanctus, qui
operatur omnia in omnibus. Hunc et Ariani blasphemantes, Patre
Filioque volunt esse minorem. Nec eorum errorem ille evangelicus
revocat timor dicens, Si quis dixerit verbum in Filium hominis,
remittetur illi: si quis autem dixerit verbum in Spiritum sanctum,
non remittetur illi, nec hic, nec in futuro saeculo (Matth.
XII, 32). Quid est, Ariane? sentisne quo progressa fuerit
immanitas tua? Dicis verbum in Filium hominis, quia secundum
divinitatem Filium Dei asseris esse minorem. Dicis verbum in
Spiritum sanctum, in ipsa illa individua unitate etiam Filio esse
minorem. Dicendo tale verbum de Verbo, tale verbum de Spiritu
sancto, non remittuntur nec hic nec in futuro saeculo peccata tua, et
tu rebaptizando polliceris dimittere aliena? Nos donum Spiritus
sancti agnoscimus esse remissionem omnium peccatorum, suffragante nobis
ipsa Veritate, quae post resurrectionem suam ait discipulis suis,
Accipite Spiritum sanctum; si cui remiseritis peccata, remittuntur
illi (Joan. XX, 23). Vos autem sacrilego ausu, quibus jam
Christus dono Spiritus sancti per Baptismum et originalia et propria
cuncta demisit omnino peccata, in jam baptizatis exsufflatis
Christum, respuitis Spiritum sanctum; et renatum non abluere, sed
sordidare; non liberare, sed obligare; non vivificare, sed
mortificare contenditis. Nec mirum si has ruinas quotidie fabricatis,
qui petram integram Christum in fundamento habere noluistis. A vestro
errore separat Veritas filios suos, quos sic fovet ut nutriat, non
sicut tu blandiendo decipit ut occidat.
|
|