|
Resurrectio. Apud Catholicam, dilectissimi, noveritis tantum esse
veram fidem, germanam pacem, perpetuam salutem. Non enim in angulo
est, sed ubique tota est. Si quis ab ea discesserit, atque
haereticorum se errori tradiderit, ut fugitivus servus judicabitur,
non ut filius adoptivus: nec ad vitam aeternam resurget, sed potius ad
damnationem. Quoniam bonis malisque promittitur resurrectio: Omnes
quidem resurgemus, ait Apostolus, sed non omnes immutabimur (I
Cor. XV, 51). Et quid prodest, fratres mei, resurgere, et
non immutari? Qui enim in illa vita non fuerit immutatus, a justo
judice invenitur esse damnatus. Damnatus autem aeternam non
consequitur vitam, qui de adversario diabolo victricem noluit accipere
palmam. Quid enim prodest, dilectissimi, quod non illis vinculis in
idolorum cultu quempiam diabolus tenet, et visco haereticorum captum
detentumque possidet? Qui vult ad aeternam vitam pervenire, contra
omnes diaboli laqueos debet fortiter invigilare. Non enim qualis est
ista vita, ita invenietur et illa.
|
|