|
Differentia temporalis vitae et aeternae. Quantum autem distat inter
hanc et illam, debet nosse Charitas vestra. Hic falsitas, ibi
veritas: hic perturbatio, illic fida possessio: hic pessima
amaritudo, illic sempiterna dulcedo: hic periculosa elatio, illic
secura exsultatio: hic timetur ne qui erat amicus, efficiatur subito
inimicus; illic semper manet amicus, quia nullus illuc admittitur
inimicus: hic quidquid est bonum, timetur ne pereat; illic quidquid
acceperis, ab illo servabitur qui facit ut nec tu transeas, et quod
acceperis non amittas: hic mors, ibi vita: hic luctus, ibi gaudium:
hic omnia quae creavit Deus, illic ipse pro omnibus et in omnibus
Deus: et quae digna dicuntur, si tamen aliqua dicuntur. Non enim
sufficit humana lingua laudare, quod sensus mortalium non valet
comprehendere. Veniemus illuc, fratres mei; et ibi videbimus quod
oculus hic non vidit, ibi audiemus quod auris hic non audivit, ibi
intelligemus quod cor humanum comprehendere hic non valuit (I Cor.
II, 9), videntes fruentesque exsultabimus inenarrabili gaudio (I
Petr. I, 8). Et quale gaudium erit, ubi nullus timor erit?
Quale gaudium erit, cum te videris socium esse Angelorum, participem
regni coelorum, regnare cum Rege, nihil concupiscendo omnia
possidere, sine avaritia divitem, sine pecunia administrantem, sine
successore judicantem, sine metu Barbarorum regnantem, sine morte in
aeterna vita viventem?
|
|