|
De via ad patriam. Sed ut ad ista veniamus, viam tutissimam quae
illuc perducit non dimittamus. Quae est haec via? Christus ex toto
se, ex capite et ex corpore. Ex capite, aequalis Filius, in
manente manens: ex corpore minor, viam istam ut gigas velociter
transiens (Psal. XVIII, 6). Caput et corpus, Christus et
Ecclesia. Nec ab illo separemur, aliquid aliud de illo, sicut
haeretici, credendo; nec ab ista, pravis nostris moribus declinando.
Haec est mater vera, pia mater et casta, intrinsecus sui viri
dignitate ornata, non forinsecus mendacio fallente turpiter colorata.
Non vos ab ista matre nomen confictum seducat alienum, non vos
Ecclesiae species aliena decipiat. Sponsa Christi non est quae virum
suum non cognoscit: turpis est quae tanti viri speciem suis sermonibus
fuscare contendit: frustra sibi Ecclesiae nomen imponit. Video
equidem te, o spelunca subdola , decipiens, quia decepta: video
quidem quod aptes formam tuam sub specie aliena. Quid te componis?
quid tantum te exornas? quid fimbrias tuas expandis? quid te contra
veram sponsam aequare contendis? Non te recipit sponsus, quia non es
sponsa. Sed pulchram te esse dicis, et de auro atque ornamentis
plurimis gloriaris. Respondet tibi sponsus, respondet tibi speciosus
forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3, 4): Species
fornicariae facta est tibi, irreverens facta es in omnibus. Quod si
dixeris, Quare? Respondet, Quia sub specie sponsae componis te,
et mentiris sponsum tuum esse me. Species fornicariae facta est tibi,
irreverens facta es in omnibus. Non sicut Patrem appellasti me: Ego
enim et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Non sicut Patrem
appellasti me, et principem virginitatis tuae (Jerem. III, 3,
4). Verba sunt Christi per prophetam. Si enim ego essem princeps
virginitatis tuae, servarem integritatem tuam, sicut integram servavi
matrem meam. Quia ergo nec principem virginitatis tuae, nec Patri me
agnoscis aequalem, nec ego te agnosco virginem. Noli te amplius
jactare esse quod non es: agnosce turpitudinem tuam: Arius abstulit
integritatem tuam. Non es igitur sponsa, quia non es integra.
Frustra enim illum sponsum vocas, qui non est tuus: turpem enim
viduam non accipit Christus. Redi, redi repudiata, redi confusa,
redi serpentinis fraudibus violata; redi, non in divinitate coelesti
composita, sed humanis assertionibus circumventa, redi: fallere
temetipsam potes, fallere sponsum non potes. Novit enim ille quam
quaerit, agnoscit ille quam vocat. Semper vivit mater: noverca,
quid te supponis? Non potes excludere pulchram dominam, cum sis ipsa
turpis ancilla. Species fornicariae facta est tibi. Non enim
servasti uni viro fidem, quae catholicam non tenes unitatem. Ille
enim sponsus matrem quaerit veram, quae pie suos filios nutriat; non
turpem, quae alienos fraudulenter occidat. Vide quae est haec mater
vera, quae adhuc te tolerat suos filios praefocantem, suo viro
injurias irrogantem. Tolerat, quia patientiam exhibet sui sponsi, et
exspectat auras libertatis, ut vindicetur ab eo ejus humilitas,
quoniam eam viri sui obtinet charitas. Ipse est enim qui vivit et
regnat cum Deo Patre et cum Spiritu sancto in saecula saeculorum.
Amen.
|
|