|
Diabolus qui sit. Prius tamen, dilectissimi, discutiamus, qui
sit, vel quid sit diabolus, et quae sint pompae ejus, quibus
renuntiantes, opera deponimus tenebrarum: tunc demum, de Deo Patre
omnipotente, qui est vera lux, quantum ipse donaverit, Charitati
vestrae dicemus. Quid est diabolus? Angelus per superbiam separatus
a Deo, qui non stetit in veritate, auctor mendacii, et a semetipso
deceptus, qui alterum decipere concupivit. Iste adversarius effectus
humani generis, inventor mortis, superbiae institutor, radix
malitiae, scelerum caput, princeps omnium vitiorum, persuasor etiam
turpium voluptatum . Hic dum illum primum, Adam scilicet, patrem
omnium nostrum intueretur, videretque hominem ex limo terrae ad
imaginem Dei factum, pudicitia ornatum, temperantia compositum,
charitate circumdatum, immortalitate vestitum, aemulus atque invidus
haec hominem terrenum accepisse, quod ipse dum esset angelus per
superbiam cognoscitur amisisse, invidit statim insatiabilis homicida,
eosque nostros primos parentes illis donis ac tantis bonis exspoliavit,
insuper et peremit. Namque, dilectissimi, cum tanta bona homini
diabolus abstulisset, pudicitiam, continentiam, charitatem,
immortalitatem, eumque nudatum ac turpem reddidisset, obsitum suis
pannis deridens eum, suo dominio obstrinxit, atque ex illo vinculo
omnem prolem ejus sibimet obligavit. Turpes enim pannos suscepit
Adam, quando a diabolo exspoliatus pudicitia, accinctus est
impudicitia; amissa temperantia, intemperans effectus est; perdita
charitate, malus inventus est; exspoliatus immortalitate, morti
propinatus est. Heu! quid perdidit, et quid accepit! Ad hos etiam
turpissimos pannos suos posteros obligavit.
|
|