|
Renuntiare satanae, quid. Renuntiemus huic damnosae haereditati:
pupilli effecti sumus. Antequam exactor veniat, tam pessimae
haereditati, in qua sunt panni diaboli, pompae scilicet et angelis
ejus si quis renuntiare neglexerit; cum judex venerit, sicut
Evangelium loquitur, tradetur debitor exactori, exactor autem
debitorem in carcerem trudet. Amen dico tibi, ait Dominus, non
exies inde, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V, 26).
Omne itaque genus humanum tanquam pauperem et pupillum commendat
Scriptura divina, dicens Deo, Tibi derelictus est pauper, pupillo
tu eris adjutor. Ejusque adversarium diabolum demonstrans, secutus
adjunxit, Contere brachium peccatoris et maligni (Psal. IX,
14, 15, sec. Hebraeos). Adsit itaque aliquis homo pius, et
aliquam misericordiam huic pupillo et pauperi exhibeat. Ferocem enim
atque callidum adversarium patitur, et hic pupillus in causa sua
deficit; quoniam eum suus adversarius pravis actibus obligavit.
Adhibeamus huic pupillo idoneos defensores, et Apostolorum tanquam
jurisperitorum coelestium ei patrocinium subrogemus . Quid est agendum
apud tales pro tali? Apud vos itaque, Petre, Paule, Joannes,
caeterique sancti consiliarii veri judicis, amici summae potestatis,
causam exponimus, quam optime nostis, hujus pauperis et pupilli,
generis scilicet humani, qui ex paterno chirographo debitor inventus
reus, atque constrictus ab adversario detinetur: non est aliud,
quemadmodum huic subveniatur, nisi ex vestro consilio. Quid itaque in
hoc negotio vestrae serenitati videatur pro hujus miseri libertate, ex
communi tractatu unitam pro eo dignamini proferre sententiam. Et vos
enim astrinxerat haec obligatio, nisi vobis gratia subveniret.
Liberati liberate: consilium quod a vero judice accepistis, promite;
ut hoc sequatur qui captivus detinetur, atque ex mala servitute per
vestram defensionem ad veram perveniat libertatem. Et haec est vox
omnium. Quod fecimus faciat. Quid, obsecro, facturus est?
Renuntiet diabolo, pompis et angelis ejus: haec est illa damnosa
haereditas, cui renuntiare compellimur. Videtis, dilectissimi,
qualem sententiam protulerunt nostri defensores.
|
|