|
Relapsus a Baptismo. Vigilet itaque unusquisque, ne non ex toto
renuntians post professionem, apud cum diabolus suos pannos
recognoscat: et incipiat reus semper detineri, quem Christus voluit
sua gratia liberare. Nec sibi blandiantur, qui post gratiam acceptam
corrigi nolunt, atque rursus ad illas suas pristinas redeunt
voluptates. Exspectatur enim dies judicii, aderit ille aequissimus
judex, qui nullius potentis personam accipiet, cujus palatium auro
argentove nemo corrumpet. Astabunt omnes animae, ut referat
unaquaeque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum
(II Cor. V, 10). Praesto enim erit et adversarius diabolus;
recitabuntur verba professionis nostrae. Et si talis inventus fuerit
quisque, ut debitor ex hac vita migret; exsultabit ille adversarius in
conspectu severissimi judicis, superiorem se esse clamans, agens talem
causam apud talem judicem: Aequissime, inquit, judex juste,
judica: Justitia et judicium praeparatio sedis tuae (Psal.
LXXXVIII, 15). Judica meum esse, qui tuus esse noluit:
meus est, mecum damnandus est. Post renuntiationem utquid invasit
pannos meos? Quid apud eum impudicitia faciebat, cui ipse
renuntiaverat? Quid intemperantia, quid avaritia, quid ira, quid
superbia, quid caetera mea? Postremo, aequissime: fugientem a me,
confugientem ad te, postea cum meis quibus renuntiaverat apprehendi,
invasorem detinui: in ipsa quodam modo mea possessione a me apprehensus
est. Quid enim in circo faciebat, atque ibi furias, lites , insanas
voces, inanesque victorias, tum jam a se alienas sibimet dividebat?
Quid in theatro faciebat renuntiator turpium voluptatum? Quid in
amphitheatro crudelitates suis oculis intuendo? Thesaurizavit sibi
iram in die irae (Rom. II, 5). Haec omnia mea post
renuntiationem invasit, meus esse voluit, et mea concupivit.
Judica, judica aequissime: quoniam quem tu dignatus es tanto pretio
liberare, ipse mihi se postmodum voluit obligare. Poterit,
dilectissimi, os aperire is qui post professionem suam talis
invenitur, ut juste diabolo addicatur? Videte quid agatis, filii
mei, fratres mei; videte quid agatis, quomodo hanc professionem
vestram custodiatis. Contestamur vos per ipsum judicem omnesque
potestates coelestes, quae et nos audiunt admonentes, et vos excipiunt
profitentes, ne in vacuum gratiam Dei accipiatis (II Cor. VI,
1), sed corde integro, tota virtute, perfecta fide renuntiantes
atque spernentes tam damnosam diabolicam haereditatem, ne pupilli vel
pauperes remaneatis.
|
|