|
Triadis unitas. Credite in Deum Patrem omnipotentem. Mutantes
Patrem, mutate haereditatem. Quis est iste Pater omnipotens?
Patrem quidem Deum, qui credimus, nostrum atque totius mundi
cognoscimus esse per gratiam; sed et proprium ejus Filium quaerimus
per substantiam: quoniam et antequam ab illo mundus formaretur, Pater
erat. Si Pater erat, cujus Pater erat? Erat ei utique Filius ex
ipso cum ipso, hoc quod ipse, sed non ipse; quoniam ille Pater, hic
Filius: quoniam omnipotens Pater omnipotentem Filium genuit de se,
ita aequalem sibi, ut totus maneret in se, et esset Pater Filii, et
Filius Patris, Deus ex Deo, dies ex die, lumen ex lumine: nec
tamen duo dii, aut duo dies, aut duo luminaria; sed unus Deus, unus
dies, unum lumen. Non capis videndo, intellige credendo: munda
oculos cordis; imo potius ipsa lux quam desideras videre, mundet cor
tuum, ut sit a peccatorum tenebris mundatum: Beati enim mundo corde,
quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Ecce extende aciem
oculi cordis et vide, et aurem cordis accommoda et audi. Pater enim
et Filius duo sonant, sed cum ipse Filius dicit, Ego in Patre, et
Pater in me est (Joan. XIV, 10), Verbum enim Patris est
Filius; Pater autem nunquam fuit sine Verbo, quoniam In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc
erat in principio apud Deum (Id. I, 1); hoc Verbum Filius cum
est in Patre, et Pater in Filio suo Verbo suo: non ergo duo dii,
sed unus est Deus. Dies ex die, duos videntur significare dies: sed
cum ipse Filius in Evangelio dicit Judaeis, Abraham pater vester
cupivit videre diem meum, et vidit, et laetatus est (Id. VIII,
56); Abraham autem tres videns viros sub quercu Mambre, non tres
appellavit dominos, sed unum in omnibus appellavit Dominum, tanquam
tres diem unum. Unde ipse Dominus in Evangelio, unum volens
intelligi diem Patrem et Filium, Philippo requirenti Patrem tanquam
alterum diem, quoniam jam Filium videbat diem, ostendens quo oculo
quaerere deberet videre Dei unitatem, quia oculum carnis fixerat in
humanitatem: Philippe, inquit, qui me vidit, vidit et Patrem; ego
enim et Pater non duo dies , sed unus. Si potes capere, cape
sempiternum diem.
|
|