|
Trinitas incomprehensibilis. Lumen de lumine duo sonare videntur
luminaria: sed absit a nobis, ne nos error Manichaeorum
comprehendat, qui istum solem aestimant esse Christum: sed nos solem
justitiae credimus Verbum Patris, inseparabilem, aequalem, cum
Patre manentem, et omnia cum illo disponentem: Patrem per Filium
omnia facientem, fabricam mundi per Verbum suum construentem, Filium
ad nos venientem, nec Patrem deserentem, semper cum illo, nusquam
sine illo; illuminantem, et de se et de illo splendentem, radiantem,
coruscantem: non duo luminaria, sed unum lumen. Ego enim, ait, et
Pater unum sumus (Id. X, 30). De ipso Verbo unigenito ait
propheta David: Semel locutus est Deus, duo haec audivi (Psal.
LXI, 12). Quomodo semel locutus est Deus, et secundo sonuit;
nisi quia Verbum intransgressibile procedens de corde Patris,
suscepit carnem, ut esset homo, ex utero matris? Venit, et mansit:
ad nos venit, et a Patre non recessit. Ecce per hoc quod semel
locutus est Deus, surrexit omnis fabrica nostra: per hoc quod secundo
sonuit, factus est pax nostra, ut solveret inimicitias in carne
(Ephes. II, 14). Hoc Verbum, hoc lumen non respiciens
Arianus, audet dicere Filium minorem, quem nos confitemur aequalem:
insana contumacia vult de Verbo in corde Patris manente disputare,
cum semetipsum non valeat intelligere. Insane haeretice, prius redi
ad te, considera te totum, si potes comprehendere te: et tunc disputa
de illo qui fecit et me et te. Vide quam non altum sapiebat, sed in
simplicitate cordis Deum nosse quaerebat ille humilis, qui in uno
lapide superbam frontem dejecit Goliae (I Reg. XVII, 49).
Vide quam non altum sapiebat: consideravit enim quid in se ipso
ageretur; consideravit animam suam, inspexit suam fabricam, discussit
se intus quid esset, et ex qua parte molem tam pulchram gubernaret,
atque in vasculo luteo quae habitaret domina anima, plena tantis
thesauris sapientiae, scientiae, prudentiae: ubi illic essent tanta,
tam pretiosa, tam grandia: quae loca anima obtineret, in qua nullus
est locus: atque ex uno fonte quomodo procederent singulae virtutes
sine diminutione et exeuntis et profundentis. Vidit haec,
consideravit haec, voluit nec valuit comprehendere, exclamavit Deo
dicens: Mirificata est scientia tua ex me; invaluit, et non potero
ad illam (Psal. CXXXVIII, 6). Hoc fuit dicere, Quando
te possum comprehendere tam magnum, qui me ipsum non valeo explicare
extremum et parvum? Videte et alium humilem requirentem modulum suae
infirmitatis, et non excedentem, sed ad humilia inclinantem:
Arenam, inquit, maris, et pluviae guttas, et dies saeculi quis
dinumeravit? Altitudinem coeli, et latitudinem terrae, et profundum
abyssi quis mensus est? Sapientiam Dei praecedentem omnia quis
investigavit (Eccli. I, 2, 3)? Ecce propheta dicit, imo ipse
Dominus qui loquebatur per prophetam, quod sapientiam Dei nullus
investigavit. Christus est enim Dei virtus et Dei sapientia (I
Cor. I, 24). Nullus secundum divinitatem potuit investigare
Dei sapientiam: quia secundum id quod Filius natus est de Patre sine
matre, nativitatem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)?
|
|