|
Contra Arianos. Dic mihi, haeretice, qui audes dicere quod minor
sit Dei Sapientia: dic mihi, altitudo coeli quanta sit, latitudo
terrae, profundum abyssi? Numera si potes pluviae guttas, arenam
maris, et dies saeculi: tuorum etiam numerum capillorum, quoniam
omnes capilli capitis vestri numerati sunt (Matth. X, 30),
demonstra mihi, atque explica parva ista inferiora, et tunc tibi
credam posse te investigare superiora. Sed non potes, non vales.
Spiritus Dei te convincit, qui vos haereticos ante praevidit. Qui
enim ista quae superius diximus, conscripserunt atque senserunt,
spiritu agebantur veritatis, non erroris. Tu autem, haeretice, cum
haec non vales explicare, audes de ipsa quae investigari non potest,
Dei Sapientia disputare: et magnus tibi videris, quia disputas nullo
altercante tecum, nullo judice praesidente. Et dum suffragatur tempus
errori tuo, existimas te aliquid esse, cum nihil sis: et seductus
multos seducere concupiscis; aliquos pecunia, aliquos potentia: tales
tibi congregas, quos plurimos tecum perdas. Non est hic tibi labor
utilis ad salutem, sed potius ad perniciem. Talia enim docendo, imo
non docendo, sed potius blasphemando, non cuilibet potenti, sed ipsi
Deo Patri in ejus Filio facere demonstraris injurias. Major est
Pater, minor est Filius: melior est Pater, inferior Filius. Has
contumelias nec homo quilibet sapiens libenter accipiat, qui filium
meliorem se ipso, aut parem habere contendit. Unde est etiam illud
dictum propheticum: Laetatus est pater in filio sapiente, in vita sua
vidit, et in obitu ejus non est contristatus. Mortuus enim est
pater, et tanquam non est mortuus: similem enim reliquit post se
(Eccli. XXX, 5, 4). Ecce propheta dicit sapientem filium
hominis esse similem patri; et tu, haeretice, audes dicere ipsam
Sapientiam, id est Dei Filium Patri esse dissimilem? Propheta
dicit mortuum hominem patrem in eo quod filium similem reliquit, vivere
in filio; et tu audes ipsam sempiternam Vitam, quod est Dei
Filius, separare ab illo qui nunquam moritur Patre?
|
|