|
Aequalitas personarum. Et quid, inquis, facturus sum? Ipse
dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Quia non
intelligis, ideo tibi male sonat quod bene dixit. Nam ipse dixit;
imo et confirmavit. Prorsus ipse dixit, Pater major me est: ipse
Filius dixit. Sed vide quando hoc dixit: in susceptione humanae
naturae positus hoc dixit. Tunc dixit, Pater major me est, quando
dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI,
38). Tunc dixit, Pater major me est, quando flevit, quando
lassatus est, quando esurivit, quando sitivit. Tunc dixit, Pater
major me est, quando eum dicit Scriptura minoratum paulo minus ab
Angelis (Psal. VIII, 6). Numquid enim etiam hic insana
superbia ita irreverens progreditur vestra, ut Verbum Dei manens apud
Patrem, audeat in ipsa illa divinitate dicere Angelis esse minorem?
Si non audes, haeretice, hoc dicere, serva hos gradus, et periet
error tuus: Filius apud Patrem, et cum Patre aequalis, quoniam
sempiternus cum sempiterno, semper manens cum semper manente: aequalis
missus, et veniens: in susceptione hominis minor , non solum Patre,
verum etiam Angelis: aequalis in forma Dei, minor in forma servi:
aequalis cum Patre creans Angelos; minor Patre homines faciens
angelos: aequalis cum Patre novum construens mundum ; minor Patre
perditum reparans mundum: aequalis cum Patre vitam largiens aeternam;
minor Patre mortem suscipiens nostram.
|
|