|
Beatissimo fratr. et coepiscopo CLAUDIO,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Quoniam mihi fraterno excitatus affectu, Juliani quatuor libros,
quos adversus unum meum scripsit, priusquam peterem, ipse misisti;
nihil convenientius putavi esse faciendum, quam ut ea quae respondeo,
tu potissimum legens judices, utrum recte congruenterque responderim.
Nam de his quatuor libris nonnulla decerpta scripserat nescio quis ad
illustrem et religiosum virum comitem Valerium, adversus eumdem librum
meum, quem me ad illum scripsisse cognoverat: quae cum in manus meas
eodem sublimi viro curante venissent, illi primo non distuli secundum
volumen adjungere, in quo illa omnia, sicut potui, refutavi. Sed
nunc eosdem libros cum diligentius inspicerem, comperi illum, qui
nonnulla inde selegerat, non omnia ita posuisse ut in his libris
leguntur. Unde poterit videri Juliano, vel cuilibet illorum, me
potius fuisse mentitum; quia non utique sicut hi quatuor libri, ita
illa quae de his excerpta, et memorato comiti missa sunt, innotescere
potuerunt. Quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem
identidem Valerium, sicut primum conscriptum legit, noverit me in
quibusdam non respondisse Juliano; sed ei potius qui de libris ejus
illa selegit, et non ita posuit ut invenit, sed aliquantum putavit
esse mutanda; fortasse ut eo modo quasi sua faceret quae aliena esse
constaret. Nunc autem veriora credens exemplaria, quae tua Sanctitas
misit, ipsi auctori video respondendum, qui unum meum quatuor libris
suis refellisse se jactat, et usquequaque spargere fidei venena non
cessat. Aggressus sum igitur hoc opus in adjutorio Salvatoris
pusillorum atque magnorum; et scio te, ut id implerem orasse pro me,
et pro iis quibus hujuscemodi labores nostros profuturos credimus et
optamus. Attende ergo jam responsionem meam, cujus principium hanc
epistolam subsequetur. Vale in Domino memor nostri, frater
beatissime.
|
|