|
42. Audi tale aliud, imo gravius, ubi Manichaeis identidem
suffragaris.
inquis,
|
“originale peccatum, quia non
potest mali radix in eo quod donum Dei vocas locari.”
|
|
Quod ego vide
quam manifesta veritate convincam. Nonne sensus hominis donum Dei
est? Et tamen ibi locavit inimicus ille seminator radicem mali,
quando peccatum homini serpentina fraude persuasit (Gen. III,
1-6). Nisi enim radicem mali humanus tunc reciperet sensus, nullo
modo male suadenti accommodaretur assensus. Quid dicam de radice
omnium malorum avaritia? Et ubi est haec, nisi in hominis anima? et
quid est hominis anima, nisi donum Dei? Quomodo ergo tu dicis, nisi
non considerando quid dicas,
|
“radicem mali locari non posse in dono
Dei?”
|
|
Sed Manichaeus, cui per istas inconsideratas sententias tuas
plurimum suffragaris, quid tibi dicat attende. Si esse rationalem
creaturam, Dei donum est, et dicis locari non posse radicem mali in
dono Dei; quanto probabilius dicitur, oriri non posse radicem mali ex
dono Dei? Ac sic te suffragatore introducit Manichaeus radicem mali
ex illa quam non a Deo creatam, sed Deo coaeternam fingit naturam
mali. Quoniam si dixeris, ex libero arbitrio naturae bonae a Deo
creatae ortam mali radicem (quod catholica veritas dicit); illis
verbis tuis te facillime superat, ubi ais,
|
“radicem mali locari non
posse in dono Dei:”
|
|
quia et liberum arbitrium procul dubio est donum
Dei. Ac per hoc cum
|
“mali radicem in dono Dei locari non posse”
|
|
dixisti, Manichaeo quod contra te diceret, tu dedisti. Quia si non
potest in bono locari malum, quod tu dicis mihi; multo minus potest
oriri ex bono malum, quod ille dicit tibi. Ac sic concludet, non
esse malum nisi ex malo: ubi victor videbitur sibi, et erit profecto,
nisi et illi resistatur et tibi. Veritas ergo fidei catholicae in his
verbis vestris ideo vincit Manichaeum, quia vincit et te ipsum. Nam
si te non vinceret dicentem,
|
“non posse in dono Dei locari radicem
mali;”
|
|
multo minus Manichaeum posset vincere dicentem, non posse ex
dono Dei oriri radicem mali. Sed ut vincat ambos, nec aliunde
oriri, nec alicubi esse posse dicit radicem mali, nisi ex natura et in
natura rationali; cui esse naturam rationalem non est nisi donum Dei:
sed quoniam a summo atque incommutabili bono de nihilo facta est, ut
esset, quamvis mutabile, tamen bonum; deficere a bono a quo facta
est, hoc est ex illa, vel in illa radix mali: quia nihil est aliud
malum, nisi privatio boni.
43. Jam porro ubi dicis,
|
“Rerum ratio non sinit ut de bono malum
et de justo iniquum aliquid proferatur;”
|
|
prorsus Manichaeorum verba
dicis. Hoc enim asserunt, non posse malum proferri nisi de malo; et
ibi tota eorum nefanda secta consistit, quia prius contendunt malum
proferri non posse de bono. Quod si eis te auctore concesserimus,
nihil nobis penitus remanebit, unde illorum nefaria dogmata redarguere
valeamus. Hoc est autem, Iniquum de justo; quod est, Malum de
bono. Catholica igitur fides, ut et tibi et illis resistat, hoc
dicit, non prolatum esse malum nisi de bono, et iniquum nisi de
justo. Quia prius angelus et homo, de quibus ista prolata sunt, boni
erant utique et justi. Non igitur resistimus Manichaeis nisi et a te
obtineamus, non esse mala orta nisi ex bonis: nec ea mala substantias
esse, sed substantiarum vitia creatarum, quibus deficiunt a bono
quoniam mutabiles sunt, eo quod ex nihilo factae sunt. Haec est
doctrinae catholicae sanitas, qua Manichaeae pestilentiae virus
expellitur.
44. Unde ille doctor meus, tui etiam mali doctoris ore laudatus
Ambrosius, in eo libro quem de Isaac et Anima scripsit:
inquit,
|
“malitia, nisi boni indigentia?”
|
|
Et iterum
ait:
|
“Ex bonis igitur mala orta sunt. Non enim sunt mala, nisi
quae privantur bonis: per mala tamen factum est ut bona eminerent.
Ergo indigentia boni, radix malitiae est”
|
|
(Cap. 7). Vides quam
vera catholicae fidei ratione redarguat beatus Ambrosius Manichaeos?
Vides quemadmodum eos, quamvis in eadem disputatione non nominaverit,
tamen ista sententiarum veritate ac brevitate convicerit? Ecce cui
homini Dei propter originale peccatum, quod catholicus catholice
asseruit, objicis nomine Manichaeorum instinctu maledici furoris
opprobrium, qui contra suffragium, quod eis tu praestas, tam invictum
ad eos debellandos catholicis disputatoribus praebet auxilium. Ille
quippe adversus Manichaeos clamat,
|
“Ex bonis mala orta sunt:”
|
|
et
adversus eum pro Manichaeis tu reclamas,
|
“Necesse est malum esse,
ex quo et per quod malus fructus apparuit;”
|
|
et,
|
“Per opus Dei opus
diaboli transire non sinitur;”
|
|
et,
|
“In dono Dei radix mali locari
non potest;”
|
|
et,
|
“Rerum ratio non sinit ut de bono malum, ac de
justo iniquum aliquid proferatur.”
|
|
Haec clamas pro Manichaeis contra
vocem catholicae veritatis per sacerdotem Dei prolatam; ut si tu
audiaris, Manichaei vincant, dicentes, ut alia taceam,
|
“Si rerum
ratio non sinit ut de bono malum aliquid proferatur;”
|
|
non ergo ex
bonis, sicut dicit Ambrosius, sed, sicut nos dicimus, ex mali
natura orta sunt mala. Ecce in quantam voraginem decidisti male
intelligendo Dominum dicentem, Arbor bona fructus malos non facit:
cum hoc non sit dictum de natura, vel de nuptiis, quas instituit
Deus, sed de voluntate hominis bona, a qua non fiunt opera mala.
45. Sed ne forte vel tu, vel quispiam dicat, Quomodo de arbore
quam facit homo, id est, voluntate bona non fiunt fructus mali; et de
natura quam facit Deus, ipsa quae faciat fructus malos, nascitur
arbor mala: quasi aliquid melius faciat homo, unde non possit malus
fructus existere; quam est illud quod facit Deus, unde possit mala
arbor existere? ne quis ergo sic erret, audiat diligenter Ambrosium
dicentem,
|
“Quid est malitia, nisi boni indigentia? Non enim sunt
mala nisi quae privantur bonis; quia indigentia boni, radix malitiae
est.”
|
|
Et hinc intelligat ideo esse arborem malam, voluntatem malam;
quia defectus est a summo bono, ubi bonum creatum bono creante
privatur, ut sit in eo radix mali nihil aliud quam indigentia boni.
Arbor autem bona ideo est voluntas bona, quia per ipsam convertitur
homo ad summum atque incommutabile bonum, et impletur bono, ut faciat
fructum bonum. Ac per hoc Deus auctor est omnium bonorum, hoc est et
naturae bonae, et voluntatis bonae, quam nisi Deus in illo operetur,
non facit homo: quia praeparatur voluntas a Domino (Prov.
VIII, sec. LXX).
46. Sed jam ordinem dispositionis meae video postulare, ut faciam
Deo donante, quod tertio loco me facturum esse promisi, hoc est, ut
catholicorum, qui fuerunt ante nos, episcoporum sententiis,
quascumque rebus de quibus agitur congruentes potuero reperire, vitreas
argutias tuas, et fragilia, quibus tibi multum videris acutus et
nitidus, argumenta confringam. Quod ab alio aggrediemur exordio, hic
istius libri prolixitate conclusa.
|
|