|
1. Contumelias tuas et verba maledica, Juliane, quae ardens
iracundia libris quatuor anhelasti, si me contemnere dixero, mentiar.
Quomodo enim possum ista contemnere, ubi testimonium conscientiae meae
cogitans, vel gaudere me video debere pro me, vel dolere pro te, et
pro eis qui decipiuntur abs te? Quis autem contemnat sive
exsultationis suae materiam, sive moeroris? Nam unde partim
laetamur, partim contristamur, nulla ratione contemnimus. Meorum
quippe causa gaudiorum est promissio Domini dicentis: Cum dicunt omne
malum adversum vos, mentientes, propter me; gaudete et exsultate,
quoniam merces vestra multa est in coelis (Matth. V, 11,
12). Et rursus mei causa moeroris est Apostoli affectus, ubi
lego: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et
ego non uror (II Cor. XI, 29)? Sed haec pro tuo dogmate,
quod veritatem putas , etiam tu potes dicere. Auferamus itaque de
medio, si placet, ista communia, quae dici ex utraque parte possunt:
quamvis veraciter dici ex utraque parte non possunt.
2. Primum abs te quaero, cur libro meo saltem specie tenus te
respondisse glorieris, cum tuis libris quatuor unius mei partem nec
quartam reprehendendo tetigeris, eosque saltus in praetereundis meis
disputationibus feceris, quasi omnino desperares utriusque operis, et
mei scilicet et tui quemquam esse posse lectorem, qui ista
deprehenderet. Denique etiam pauca ipsa, in quibus vix est, ut
dixi, quarta pars voluminis mei, quae velut infirmiora existimans,
quatuor tuorum grandiorum voluminum strepitu, quasi quadrigarum impetu
prosternere et conculcare molitus es, consideratione multo plurium
caeterorum, quae attingere timuisti, inconcussa manere monstrantur:
quod ostendere pene superfluum est. Admonendi enim sunt potius qui hoc
nosse desiderant, ut non eos pigeat utrumque legere, et quod scripsi,
et quod respondere voluisti. Ita enim se res ipsa declarat atque
indicat, ut nimium tardi sint, qui hoc a nobis postulent demonstrari.
3. Nunc ergo quia video te veritate desertum , ad maledicta esse
conversum, ita distribuam disputationem meam, ut ostendam prius
quantis et qualibus Ecclesiae catholicae doctoribus nomine
Manichaeorum intolerabilem facere non cuncteris injuriam, et cum me
appetis, in quos tela sacrilega jaculeris. Deinde monstrabo, quod tu
ipse sic adjuvas Manichaeorum damnabilem et nefandae impietatis
errorem, ut nullum talem patronum nec in suis dilectoribus valeant
invenire. Tertio loco, quantum breviter potuero, sententiis non
meis, sed eorum qui fuerunt ante nos, et adversus impios fidem
catholicam defenderunt, inanes argutias tuas et elaborata argumenta
convincam. Postremo, quoniam si te non correxeris, necesse tibi erit
etiam illos Ecclesiae catholicae oppugnare doctores, atque contendere
nec ipsos in hac quaestione catholicam tenuisse veritatem, defendam
contra te, Deo adjuvante, et ipsorum et nostram fidem: ubi etiam id
poterit apparere, non solum tu verbis tuis, quod secundo loco me
demonstraturum esse promisi, sed ipsum dogma Pelagianum, quod commune
est omnibus vobis, quantum adjuvet Manichaeos.
|
|