|
4. Primam itaque partem distributionis meae, quemadmodum exsequar,
parumper adverte. Nempe inter nos, quantum attinet ad intentionem
libri mei, cui te respondisse quatuor tuis jactas, ista vertitur
quaestio, quod ego dico sic nuptias esse laudandas, ut nullo modo ad
earum culpam vituperationemque pertineat, quod omnes homines primorum
illorum hominum peccato nascuntur obnoxii. Hoc enim qui negat, ipsa
christianae fidei subvertere firmamenta conatur. Hinc quippe factum
est ut de nuptiis et concupiscentia librum scriberem: nuptiarum
scilicet bonum discernens ab eo malo unde trahitur originale peccatum.
Tu autem dicis nuptias sine dubitatione damnari, nisi quod ex eis
nascitur, ab omni sit liberum obligatione peccati: propter quod libris
quatuor te unum meum refutasse gloriaris. In quibus libris volens
homines avertere a fide catholica fundatissima, et ad novitatem vestri
erroris adducere, saepe incutis legentium sensibus Manichaeae pestis
horrorem : quasi malum naturale cum Manichaeis sapiat, qui dicit
infantes secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae
prima nativitate contrahere, et ob hoc secunda indigere, ut per
lavacrum regenerationis prius peccati originalis remissione purgentur,
et in Dei filios adoptati in regnum Unigeniti transferantur. Hoc de
Manichaeorum nomine et crimine faciebat etiam Jovinianus, negans
Mariae sanctae virginitatem, quae fuerat dum conciperet, permansisse
dum pareret: tanquam Christum cum Manichaeis phantasma crederemus,
si matris incorrupta virginitate diceremus exortum. Sed in adjutorio
ipsius Salvatoris, sicut spreverunt Catholici velut acutissimum quod
Jovinianus exseruerat argumentum, et nec sanctam Mariam pariendo
fuisse corruptam, nec Dominum phantasma fuisse crediderunt, sed et
illam virginem mansisse post partum, et ex illa tamen verum Christi
corpus exortum: sic spernent vestra calumniosa vaniloquia, ut neque
cum Manichaeis astruant mali naturale principium, et secundum antiquam
et veram catholicam fidem nullo modo dubitent Christum in evacuando
chirographo paterni debiti liberatorem credere parvulorum.
|
|