|
5. Sed tu qui tam crebro nobis Manichaeorum nomen opponis, quos et
quales viros et quantos fidei catholicae defensores tam exsecrabili
criminatione appetere audeas, si evigilas intuere. Non quidem omnium
de hac re sententias, nec omnes eorum, quos commemorabo, me
congregaturum esse polliceor; quia nimis longum est, et necesse esse
non arbitror: sed ponam pauca paucorum, quibus tamen nostri
contradictores cogantur erubescere et cedere; si ullus in eis vel Dei
timor, vel hominum pudor tantum malum pervicaciae superaverit.
Irenaeus Lugdunensis episcopus non longe a temporibus Apostolorum
fuit: iste ait,
|
“Non aliter salvari homines ab antiqua serpentis
plaga , nisi credant in eum qui secundum similitudinem carnis peccati
in ligno matyrii exaltatus a terra omnia traxit ad se, et vivificavit,
mortuos”
|
|
(Lib. 4, cap. 5). Item idem ipse:
|
“Quemadmodum
adstrictum est,”
|
|
inquit,
|
“morti genus humanum per virginem,
solvatur per virginem , aequa lance disposita, virginalis inobedientia
per virginalem obedientiam. Adhuc enim protoplasti peccato per
correptionem primogeniti emendationem accipiente, serpentis prudentia
devicta per simplicitatem columbae, vinculis illis resoluti sumus, per
quae alligati eramus morti”
|
|
(Lib. 5, cap. 19). Videsne
antiquum hominem Dei, quid de antiqua serpentis plaga sentiat? quid
de similitudine carnis peccati, per quam sanatur plaga serpentis in
carne peccati? quid de protoplasti peccato, per quod alligati
fueramus?
6. Multo autem apertius de eadem fide beatissimus martyr et episcopus
Cyprianus:
inquit,
|
“impedire aliquid ad
consecutionem gratiae posset, magis adultos et provectos et majores
natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si gravissimus
delictoribus et in Deum multum ante peccantibus, cum postea
crediderint, remissa peccatorum datur, et a Baptismo atque gratia
nemo prohibetur; quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens
natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus,
contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit? Qui ad remissam
peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi
remittuntur, non propria, sed aliena peccata”
|
|
(Epist. 64, ad
Fidum).
7. Reticium ab Augustoduno episcopum magnae fuisse auctoritatis in
Ecclesia tempore episcopatus sui, gesta illa ecclesiastica nobis
indicant, quando in urbe Roma Melchiade Apostolicae Sedis episcopo
praesidente, cum aliis judex interfuit, Donatumque damnavit, qui
prior auctor Donatistarum schismatis fuit, et Caecilianum episcopum
Ecclesiae Carthaginensis absolvit. Is cum de Baptismo ageret, ita
locutus est:
|
“Hanc igitur principalem esse in Ecclesia
indulgentiam, neminem praeterit, in qua antiqui criminis omne pondus
exponimus, et ignorantiae nostrae facinora prisca delemus, ubi et
veterem hominem cum ingenitis sceleribus exuimus .”
|
|
Audis antiqui
criminis pondus, audis prisca facinora, audis cum sceleribus ingenitis
hominem veterem: et audes adversus haec ruinosam construere novitatem!
8. Olympius Hispanus episcopus, vir magnae in Ecclesia et in
Christo gloriae, in quodam sermone ecclesiastico:
inquit,
|
“unquam in terris incorrupta mansisset, ac vestigia defixa
tenuisset, quae signata deseruit, nunquam protoplasti mortifera
transgressione vitium sparsisset in germine, ut peccatum cum homine
nasceretur .”
|
|
Habesne aliquid, quod adversus nos tibi dicere
videaris, quod non etiam in istum dicere compellaris, vel potius in
istos? Una est enim omnium catholica fides, qui per unum hominem
peccatum intrasse in mundum, in quo omnes peccaverunt (Rom. V,
12), uno corde credunt, ore uno fatentur, et vestras novitias
praesumptiones catholica antiquitate subvertunt.
9. Audi adhuc quod te possit amplius commovere, atque turbare, et
utinam in melius commutare. Ecclesiae catholicae adversus haereticos
acerrimum defensorem venerandum quis ignoret Hilarium episcopum
Gallum? Qui cum de Christi carne ageret, attende quid dixerit:
inquit,
|
“in similitudine carnis peccati
(Id. VIII, 3), non sicut carnem habuit, ita habuit et
peccatum. Sed quia ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet
Adam parente deducta, in similitudine peccati carnis est missus,
existente in eo non peccato, sed peccati carnis similitudine.”
|
|
Rursus idem ipse in Expositione centesimi duodevigesimi Psalmi, cum
ad id venisset quod scriptum est, Vivet anima mea, et laudabit te
(Psal. CXVIII, 175):
inquit,
|
“in hac
vita non reputat; quippe qui dixerat, Ecce in iniquitatibus conceptus
sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Scit
sub peccati origine et sub peccati lege esse se natum.”
|
|
Sentisne quid
audias? Quaerisne quid dicas? Hunc virum tanta in episcopis
catholicis laude praeclarum, tanta notitia famaque conspicuum, de
peccato originali aude, si quid tibi frontis est, criminari.
10. Sed adhuc audi alium excellentem Dei dispensatorem, quem
veneror ut patrem: in Christo enim Jesu per Evangelium ipse me
genuit (I Cor. IV, 15), et eo Christi ministro lavacrum
regenerationis accepi. Beatum loquor Ambrosium, cujus pro catholica
fide gratiam, constantiam, labores, pericula, sive operibus sive
sermonibus, et ipse sum expertus, et mecum non dubitat orbis
praedicare Romanus. Hic vir cum secundum Lucam exponeret
Evangelium:
inquit,
|
“conversus est retrorsum
(Psal. CXIII, 3): significavit salutaris lavacri futura
mysteria, per quae in primordia naturae suae, qui baptizati fuerint
parvuli, a malitia reformantur,”
|
|
(Lib. 1 in Luc., n. 36).
Rursus idem ipse in eodem opere:
|
“Non enim virilis coitus,”
|
|
inquit,
|
“vulvae virginalis secreta reseravit; sed immaculatum semen
inviolabili utero Spiritus sanctus infudit. Solus est enim per omnia
ex natis de femina sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia
corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et coelesti
majestate depulerit”
|
|
(Lib. 2, n. 56). Itemque in eodem
ipso:
inquit,
|
“in Adam morimur , quia per unum hominem
peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes
homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Illius igitur culpa,
mors omnium est”
|
|
(Lib. 4, n. 67, ad Luc. IV, 38).
Alio item loco in eodem Evangelio:
inquit,
|
“ne
ante nuderis, sicut Adam nudatus est, mandati coelestis custodia
destitutus, et exutus fidei vestimento, et sic lethale vulnus
accepit, in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille
descendens vulnera ejus acerba curasset”
|
|
(Lib. 7, n. 73, ad
Luc. X, 30). Rursus in opere ipso, alio loco:
inquit,
|
“Adam, et in illo fuimus omnes: periit Adam, et in illo
omnes perierunt”
|
|
(Lib. 7, n. 234, ad Luc. XV, 24).
Rursus idem ipse in Apologia prophetae David:
inquit,
|
“maculamur contagio, et ante usuram lucis,
originis ipsius excipimus injuriam, in iniquitate concipimur. Non
expressit,”
|
|
inquit,
|
“utrum parentum, an nostra. Et in delictis
unumquemque generat mater sua. Nec hic declaravit, utrum in delictis
suis mater pariat, an jam sint aliqua delicta nascentis. Sed vide ne
utrumque intelligendum sit. Nec conceptus exsors iniquitatis est,
quoniam et parentes non carent lapsu: et si nec unius diei infans sine
peccato, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato
sunt. Concipimur ergo in peccato parentum, et in delictis eorum
nascimur. Sed et ipse partus habet contagia sua, nec unum tantummodo
habet ipsa natura contagium”
|
|
(Cap. 11). Idem ipse in
Expositione libri Tobiae:
inquit,
|
“peccati est
fenerator, nisi diabolus, a quo Eva mutuata peccatum , obnoxiae
successionis usuris omne genus defeneravit humanum
(Cap. 9)? Rursus in eodem: Diabolus,”
|
|
inquit,
|
“Evam decepit, ut
supplantaret virum, obligaret haereditatem”
|
|
(Cap. 23). Idem
ipse in Expositione Psalmi quadragesimi octavi:
inquit,
|
“iniquitas nostra, alia calcanei nostri, in quo Adam dente
serpentis est vulneratus, et obnoxiam haereditatem successionis humanae
suo vulnere dereliquit, ut omnes illo vulnere claudicemus”
|
|
(In
vers. 6).
|
|